http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0454
ABBATES HIRSAUGIENSES. 443
tentus, &f in bhis, quæ ad obſervantiam pertinebant regularem, ſtudio- Szcvrvze
Rſimus ; ſecularia vero negotia me achis & converſis commiſit idoneis, ipe XII.
autem cum reliquis in congregatione ſanctis interiorem gerens ſollicitudinem —
omnium ſe virtutum bonorumgue operum ?remplar prabuit ſubiectis. Cuius
etiam fragrantiam expertos eſſe Hirſaugienſes ad an. 1120. quo mortuus
eſt, narrat, atque ex eius ſepulcro an. 1460. aperto ſuaviſſimum odorem
erupiſſe, qui ſua fragrantia omnes circumſtantes ineffabili quadam dalce-
dine repleverit, cæcoque & claudo tum præſenti viſum integritatemque
membrorum fuiſſe reſtitutam.
De Brunonis huius ſtemmate pariter a nobis ſuperius quædam ſunt di-
cta, hic uberius nonnihil diſcutienda. Refertur apud Schannatum in chro-
nico Wirtembergenſi ex Nauclero, eodem tempore, quo Adelbertus ſe-
nior comes a Wirtemberg (potius de Windenberg iuxta ſuperius dicta)
claruit, ſcilicet circa aunum Domini 1100. inveniri apud monaſterium
Hirſaugienſe ſeripta de duobus aliis comitibus de Wirtemberg, gui fuerunt
fratres. Horum maior natu vocatus eſt Conradus vir potens inter Sue vos:
alter vocabatur Bruno, eratque Spirenſis eccleſiæ canonicus, & poſtmodum
factus in Hirſaugia monachus. Dicitur poſtea electus Hirſaugiæ abbas,
qui quamvis natura generoſus eſſet, nibil tamen in babitu arrogantiæ
oſtenderit, ac poſt 14. annorum regimen X. Kal. Aprilis obierit: quæ
quidem omnia cum iis conveniunt, quæ de illo habet Trithemius ad an.
1105. &h 1120.
Ladislaus vero Sunthemius apud Oefelium familiam generoſorum comi- Kript. ver.
tum de Wirtemberg auſpicatur a Conrado fratre Brunonis abbatis Hirſau- Pac 2 .
gienſis, hisque Leutgardem tribuit ſororem comitiſſam de Wirtemberg,
uxorem Bernardi comitis in Styra, in ſuperiore, ut loquitur, Auſtria. Ad
hanc vero quum pertinuerit olim etiam Bavariæ pars, dubium fors eſſe
debet, an non hic ipſe ſit Bernardus comes de Schüra, qui apud ſæpius
laudatum Schmidlinum monaſterio Hirſaugienſi 20. marcas donaſſe memo- gaae. or.
ratur. Cruſius quoque Luitgardem ſororem Brunonis abbatis & Conradi de ent, 63.
Wirtemberg duas armillas aureas 15. marcas appendentes dediſſe teſtatur ad Z. II. Z. X.
faciendum calicem. Apud P. Herrgott in diplomate Henrici V. an. 1131. e e ,
quo limites bonorum ad cellam S. Blaſii pertinentium deſcribuntur, in- 115 pr.
ter alios teſtes notatur etiam Conradus de Wirdeneberch, alias etiam de pag. 136.
Beutelspach. Sunthemius apud Oefelium ſcribit: MN. primus comes de Loc. c.
Wirtenberg reſedit in Peutelſpach, guod fuit caſtrum & magna villa.
Hic forte ipfe eſt Conradus, qui Cruſio circa annum 1076. primos Z. I. Lib.
nominatur comes de Wirtemberg, atque etiam de Beutelſpach; & apud II. &
Kkk z2 eum-
Vindem. lBitt.
coſl. II. p. 22.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0454