http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0464
ABBATES E MONAST. S. GEORGII. 453
& Ulricum Bergenſem regulum. Quodſi Manegoldus hic ipſe ſit, qui Sscurvu
an. 1187. abbatiam S. Georgii reſignavit, eam ſimul cum Cremifanenſi XII.
per aliquot annos tenuiſſe dicendus eſt, forte donec Tegernſeenſem ſi —
mul obtineret.
LI. Fuit vero B. Theogerus facile princeps 8. Wilhelmi Hirſaugienſis Indeqne alia
diſcipulus, & colonus apud S. Georgium, ad quem illic conſtitutum ab- monaſteria B.
batem tanta multitudo Deo ſub eius magiſterio famulatura confluxit, ut gillerio in.
teſte Trithemio in decem vel duodecim annorum ſpatio monachorum & ſtrudaa.
monacharum non minus ſeptingentos ſub cura ſua numeraret. Ex his
ad Ottoburanum diceceſis Auguſtanæ monaſterium venerabilem virum
Rupertum, ſanctitate & gratia plenum deſtinavit, eumque deſolatis mo-
nachis abbatem præfecit, qui verbo & exemplo viam Domini in veritate
ſubditis oſtenderit, uti de eo refert Trithemius. In ſæpe citato MS. Obron. Hirſ.
chronico S. Georgii ad an, 1102. & 1103. ita legitur, ſed aliena, ut 1. L. f. 285.
videtur, & forte recentiore manu: Kopertus Prior Sci Georgii ad rebo-
randam monaſticam religionem Ottenburon abbas, licet multum renitens,
transmittitur. Iuxta monumenta Ottoburana Henrico abbate Ottobura-
no an. 1104. defuncto, B. Rupertum ex S. Georgio adduxit Rupertus
de Urſin Reinhardi advocati filius, pro reformanda monachorum in melius
vita, conſervandogque, ne funditus everteretur, boc ſancto loco, ut ha-
bet chronicon Ottoburanum, memoratque monaſterium ab Adelhalmo
de novo conſtrui cœptum, per S. Patrem fuiſſe perfectum. Chronicon
hoc Ottoburanum in pergameno ab anno mortis B. Ruperti 1145. ex-
orſum ſic habet: Supradicto anno obiit dignæ memoriæ Rupertus confeſſor,
miraculorum in corpore & extra magnificus operator, abbas loci buius an-
nis 40. VII. Id. Nov. ordinatus, vita vivens centum ferme annorum. In
alio chronico viginti adhuc adduntur ætatis anni. In citato MS. chroni-
co S. Georgii ad an. 1146. hæc notantur: Beatus Rupertus abbas obiit,
& miraculis elaruit. Extant litteræ indulgentiarum, quas in eius ſolem-
ni translatione an. 1279. Hartmannus epiſcopus Auguſtanus & Werne-
rus archiepiſcopus Moguntinus pro feſto translationis conceſſerunt. a) An-
n0
a) Indulgentiæ in translatione B. Ruperti abbatis a quibusdam epiſcopis in ſolemni eius translatio-
ne an. 1279. conceſſe huius funt tenoris: „Hartmannus D. G. eccleſiæ Auguſtenſis epiſcopus
„ Univerſis Chriſti fidelibus &c. Quum a laude ereatoris filere non debeat linguæ carnis hu-
„ manæ conditionis affectus, ad laundem ſui Redemtoris tanto ferventius debet conſulere, quan-
„to ſuos in ſe, & ſe in fuis Dominus delectatur devotius honorari. His igitur qui cultum &
„honorem divini nominis, quantum in nobis eſt, intendimus ampliare, dilectis in Chriſto ab-
„bati & conventui in Oôttenburen, ut corpus beati Ruperti abbatis, cuius meritorum & famæ
„dulcis odor ſuaviſſimus longe lateque per Dei gratiam eſt diffuſus, ad locum ſui monaſterii
„ decentiorem & magis Dei laudibus congruentem transferant, auctoritate præſentinm concedi-
LII3
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0464