http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0495
SECELVMI
XII.
E
Exemtiones
monacho-
rum.
484 HIST. NIGREB SILVH L. VII.
& Romana ſedes patres ſibi aſumere conſueverunt 2 Atque ſic ſeculo XII.
Paſchalis II. & Gelaſius II. Cluniacenſes fuerunt, nec unus Eugenius III.
Ciſtercienſis, etſi de reliquis Hadriano IV. Alexandro III. & Gregorio VIII.
haud adeo certa res ſit.
LXXIII. Quo porro animo ipfſi ſummi pontifices erga inſtitutum mo-
naſticum fuerint affecti, demonſtrant frequentes ab ipſis conceſſæ exemti-
ones ab ordinaria, quam vocant, iurisdictione. Hanc quidem paſſim effla-
gitarunt plerorumque ordinum monaſteria, quod neſcio, an non ſtudio-
rum quoque academicorum rationibus ſit tribuendum. Dum enim formu-
læ iuris, forenſiumque actionum modus in eccleſiaſtica quoque tribunalia
ſeſe inſinuarent, factum inde eſt, ut ſtrictis his iurisdictionum legibus paſ-
ſim laceſſerentur ac fatigarentur communitates monaſticæ. Quum vero
præterea pax & unitas inter perſonas eccleſiaſticas monaſtici & clericalis,
tam regularis, quam ſecularis inſtituti, ab illis, quas ſuperius diximus,
ſimultatibus turbaretur, neque ſatis ſibi ſubinde caverent hierarchæ a do-
minatu illo, quem a collegio apoſtolorum, cui collegium epiſcoporum
ſucceſſit, abeſſe voluit Chriſtus; alio ſibi modo conſulendum exiſtimave-
runt cænobiarcheæ: maxime, quod ſub ſpecioſo hoc iurisdictionis titulo
non tam ſpiritualis monachorum, quæ denegari epiſcopis haud poterat,
quam bonorum ipſorum temporalium ſubiectio exigeretur.
Conoil. Labb.
T. X. p. 871.
T. M. p. 705.
Ad ſummos igitur eccleſiæ paſtores, uti tum paſſim in aliis quoque ec-
Cleſiaſticis cauſis fiebat, recurrerunt monachi, quibus ſe ſuaque eorum
protectioni commendabant, votorum ſuorum ut plurimum etiam compo-
tes facti. Huius quidem rei primum facile exemplum præbet Cluniacen-
ſium hiſtoria, dum nempe Ioannes Cremenſis Cardinalis in concilio Rhe-
menſi an. 1I119. cui Calliſtus II. P. præſedit, eccleſiam Cluniacenſem ſoli
Romano pontifici ſubeſſe palam domonſtravit, illamque ac cæteras, qui-
bus fimile privilegium aut indulſiſſet iam, aut deinceps indulgere vellet
pontifex, ab ordinariorum iurisdictione & procurationibus liberas eſſe
declarabat. Iſtud vero eiusmodi dictum eorum, qui aderant, aures ani-
mosque ita offendit, ut parum abfuerint aàa tumultu. Hinc, ut iam ex
Orderico Vitali notavit Bulæus in hiſtoria Univerſitatis Pariſienſis, diſpu-
tandi materiam ſumſerunt arguti ſophiſtæ, & magiſtri in ſaçris canonibus
ac ſcripturis verſati. Quæ quidem quæſtio, ſubdit, & diſputatio toto boc
Neculo Irequens fuit in ſeholis, & a plerisque viris doctis agitata. Pluri-
mis videbantur g mtiones eiusmodi, ſi absque neceſſitate concedebantur,
eſſe illicitæ: ſic enim in eccleſiam confuſionem maximam inferri, ſacros ca-
nones Peſumdari, epiſcoporum iura, quæ iWibata eſſe debent, convelli, &
bra-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0495