http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0499
488 HIST. SILVE NIGRE. L. VII.
SEcUXM academicis gradibus, quos primum a Petro Lombardo & Gratiano in-
III. troductos videbimus.
— LXXVI. Per ſtudia hæcce academica ſeculo XII. multum deceſſit mo-
in monaſteris naſticis, dum inſtitutis apud celebres urbes ſcholis publicis, quas Uni-
*uci. „erſitates vocabant a quadam artium & ſcientiarum univerſitate, paullatim
elanguerunt ſcholæ in monaſteriis, quas tamen ſeculo XII. adhuc floruiſſe
in Nigra ſilva noſtra, ſupra vidimus.
Porro ſubinde locus fuit hactenus commemorandi ſtudium antiquarium,
veteres nimirum deſcribendi atque ad nos poſteros tranſmittendi libros,
ut ipſi, qui in tanta copia ſuperſunt ſeculi huius manu exarati codices
produnt; oſtenditque etiam character ſeu ſcripturæ ac litterarum forma,
non defeciſſe calligraphiæ ſolertiam. Indefeſſi quoque pingendi litteras
laboris in ipſis quoque monialium coœnobiis, exemplum fuit incompara-
bilis ille codex, qui in incendio San-Blaſiano an. 1768. periit: quem
quidem bibliothecam quamdam dixiſſes & encyclopædiam trivii & quadri-
vii facultatum pro more illius ævi; nam ultra quinquaginta diverſi argu-
menti auctores, interque eos viginti omnino de muſica continebantur,
unde mihi adhuc iuveni animus fuit additus ad muſicæ ecclefiaſticæ hiſto-
riam conſcribendam. Codicem autem integrum una mann a moniali
fuiſſe ſcriptum, indicio fuit monialis in littera initiali cum calamo depi-
cta, ut alibi iam animadverti.
Minus in academiis curatum fuit de ſcribendi: arte, primaque iuventu-
tis inſtitutione, quæ ſuos ubique locorum habuit ludos litterarios in mo-
naſteriis noſtri præcipue ordinis, ubi iuxta regulam S. P. Benedicti viguit
uſus offerendi infantes adhuc in incunabulis per parentes ad vitam mona-
ſticam, aut etiam ad meliorem tam in litteris quam pietate inſtitutio-
.νä’- ra7. nem, uti exemplum in annalibus Benedictinis ad an. 1126: affert Mabil-
lonius. Hic idem Hirſaugienfes ſugillat, quod pueros ſuos vel adole-
ſcentes non ſinerent habere ſtudium ſcientiæ ſalutaris in erudiendis pue-
ris ac fratribus: quo nomine fraterculos intelligo, qui quinquennes aut
ſexennes ad profeſſionem interdum ſuſcipiebantur; unde ſæpius in an-
tiquis necrologiis notatur: puer & monachus.
Primum ad finem vergente ſeculo XII. Clemens III. & Cœleſtinus III. ut
cap. cum ſcimus de regularibus legitur, de militis cuiusdam filio in hunc
modum oblato per reſcriptum ita caverunt: quodſi dictus puer ad annos
diſeretionis pervenit, & habitum retinere noluerit monachalem, ſi ad hoc
induci non Potuerit, non ullatenus cogdus: gquia tunc ſibi liberum erit,
eum
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0499