Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-1
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (1)
Seite: 490
(PDF, 105 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0501
SECULVM
XII.

pag. 410.

Theologia

ſcholaſtica.

L. eit. p. 77.

Chron. Hirſ.
1. J. p. 381.

490 HIST. SILVE NIGRE L. VII.

Sed hoc ſeculares diverſarum facultatum attinet, ex quibus tamen com-
plures academici, ut ſupra vidimus, ad effloreſcentem tunc Ciſtercien-

ſem præſertim ordinem ſe contulerunt, facti monachi; nec ullum eſſe re-

ligioſorum ordinem idem ad an. 1174. notavit Bulæus, qui plures ex
academia Pariſienſi habuerit, quam Ciſtercienſis per centum circiter annos.
Monachos vero Nigros ſeu Benedictinos apud Pariſios ab academia Pari-
ſienſi fuiſſe alienos, argumento eſt, quod idem ad an. 1192. narrat de
ſeditione inter ſcholares univerſitatis Pariſienſis & monachos San-Germa-
no-Pratenſes exorta.

LXXVIII. Præcedente iam libro peſtilentes libidinis philoſophandi in
theologia fructus in hæreſi Berengariana ſec. XI. indicavimus: quod ſtu-
dium ſeculo XII. Petrus Abaelardus præprimis fuit proſecutus, aliique
theologorum ſcholaſticorum nomen adepti, quia metaphyſicis ſophiſt:i ce
excogitatis argutiis altercabantur in ſcholis, tricabanturque de variis quæ-
ſtionibus, quas ex philoſophia peripatetica inferebant, maxime quum ſub
duodecimi ſeculi initia Averroes Arabs Cordubenſis Ariſtotelis interpretem
egiſſet. Petrus tamen Abaelardus, qui eo ſeculo anteſignanus fuit ſcholaſti-
corum, tum philoſophiæ gentilium univerſim, cum Platonicæ præ cæte-
ris nimium in theogia chriſtiana tribuit, dum religionis myſteria, præpri-
mis S. Trinitatis, eiusmodi infecit notionibus, ubi ad theologiam admo-
vit animum, nequaquam ſepoſito philoſophiæ ſtudio. Unde obiiciebant

ei adverſarii, quod dialecticæ regulis nimium confiſus, ſophiſticis ſuis fal-

laciis incautos deciperet, atque adeo dialecticam ipſam criminabantur;
quos inſectatur epiſtola quadam a Bulæo relata, qui alia ſimul enarrat
tunc temporis ultro citroque diſceptata tam de ipſa theologiæ methodo,
quam etiam de materia theologica, quæ tunc obverſabatur. Neque ſolus
Petrus Abaelardus fuit impetitus, ſed & Gilbertus Porretanus, Petrus
Lombardus, & Petrus Pictavienſis, quos imprimis Gualterus de S. Victo-
re ceu quatuor Franciæ labyrinthos inſectatur, ut iam notavimus: etſi
Petrus Lombardus inter dogmaticos quoque locum quemdam ſuis ſen-
tentiarum libris acceperit, princeps ſyſtematicæ theologiæ Summiſtarum.

Hanc deinceps methodum promiſcue proſecuti ſunt theologi, Petri
Lombardi libros ſententiarum ſuo more interpretando, quæſtionibus quæ-
ſtiones addendo, ſuasque demum qualescumque poſitiones aſſerendo. Cu-
ius rei apud Trithemium ad an. 1124. ſingulare habetur exemplum Ru-
perti ex academiæ Pariſienſis profeſſore abbatis Lymburgenſis in Spirenſi
dioceſi, in abſtinentia præſertim etiam ultra S. Benedicti regulam rigi-
diſſimi. Unde ab Arnoldo Spirenſi epiſcopo, eiusdem in Lymburgenſi ab-
batia


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0501