http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0506
FRATRES ILLITTERATI CONVERSI. 495
lacum. Quod cellerario ei concedente, in craſtinum matutinis laudibus ce- SEc⅜υ»ú
lebratis, uando alii fratres in dormitorio ſe ad guieſendum collocabant, — XII.
iter ſuum arripiens, quantum ſilvæ binc uſque ad lacum protenditur, in
horrore noctis ipſe ſolus peragravit, & ſicut cellerario promiſerat, quod
de lacu adquirere potuit, tempeſtine ante horam refectionis attulit.
Inde vero, quod matutinis laudibus interfuerit, nondum certo de lit-
teratorum fratrum numero fuiſſe cenſeri poteſt, e quibus tamen ſeu inte-
rioribus fratribus erat Bernerus de Baſilea ſacerdos, quem poſtea huius-
modi quoque exterioribus curis occupatum dilaudat: Hic, ait, tam in hoc
loco, quam etiam in aliis noſtris locis ſibi & aliis utiliter laboravit, &
maxime apud cellam noſtram Beraw, ubi in conſtruectione novi monaſterii
pondus diei & aſtus ſæpe portavit. Cellerarii quogue icium per aliguos an-
uos in hoc loco tenuit, fratribusgue ſuis charitatis ſtudium impendere ſtu-
duit. Et quamvis exterioribus curis freguenter eſſet occupatus, divinis
tamen oficiis tam in celehbratione altaris, quam etiam in aſſiduitate in cho-
ro pſallendi cum cæteris fuit intentus. Sacriſtæ etiam oficium non multo
ante obitum ſuum tempore babuit. Sed potuerunt promiſcua hæc officia
litteratis fratribus eſſe communia, etiam poſtquam ipla litteratorum & il-
litteratorum fratrum diſtinctione, laborum quoque immutatio facta eſt.
Hanc S. Bernardus Cluniacenſibus obiecit, quam obiectionem diluit Pe-
trus venerabilis abbas Cluniacenſis, rem haud diffitendo, ſed ſe ſuosque Bibl. Cnnine.
verbis Chriſti defendendo, qui ſpiritualia exercitia corporalibus in Maria *. 1. ep. 28.
prætulit. Ergo, ſubdit, ſi orando, legendo, pfallendo, iniuncta religioſe
implendo, vel alia quælibet eiusmodi bona agendo animus occupatur, regula,
ut diximus, perfecte ſervatur.
Erant tamen etiam Ciſtercienſibus fratres converſi, de quibus S. Hilde-
gardis in epiſtola ad Griſeos monachos a Mabillonio citata, ubi inter alia Aunal. RV.
monita illos perſtringit, quos ipſi converſos vocant, guorum plurimi ſæ ad? 528.
Deumn moribus ſuis non convertunt. Hos corrigendos & corripiendos mo-
: quia plurima pars eorum nec in die nec in nocte operatur. Fxordinm
enoh, Ciſtercienſig in bibliotheca Ciſt. eorum inſtitutum a primordio or- Z IL. pag. 7.
dinis ac monaſterii Ciſtercienſis his nobis deſcribit verbis, quæ eadem in
Sigeberti Gemblacenſis chronico ad an. 1107. leguntur: Tuncque dofinie- Pifor. ſeriht.
runt, ſe converſos barbatos licentia epiſcopi ſui ſiſcepturos: eosque in vita “ Germ. Z.
ſua & in morte, ecepto monachatu, ut ſemetipſos tractaturos: & homines“ Pag. S00.
etiam mercenarios, quia ſine adminiculo iſtorum non intelligebaut ſe plena-
rie die ſive noctu præcepta regulæ poſſe ſervare. Fratres converfſos igitur
perinde ac nos ſuis accenſebant, qui in necrologiis paſſim occurrunt, veluri
etiam in catalogis fratrum conſcriptorum ſingillatim notati. Fra-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0506