http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0507
496 HIST. SILVE NIGRE L. VII.
SEcuru Fratrum converſorum opera Ciſtercienſes perinde ac noſtrates utiliſſime
XII. uſi ſunt in exſtruendis ædibus monaſticis & eccleſiis, uti & in aliis qui-
S pusvis operibus ſervil'bus: etſi ſubinde agreſtiores duriorem haud ſuſtinu-
erint diſciplinam aut iniurias. Huiusmodi exempla quædam in MS. chro-
nico monaſterii Petershuſani leguntur: „Temporibus igitur (ſcribit au-
„ctor durorrys) Bertolfi abbatis erat apud nos veſtiarius, qui ſolebat pro
„inſolentia ſua contumelioſa reſponſa dare fratribus, quum ab eo aliquid
„peterent, & hoc crebrius faciebat. Factum eſt autem quadam die, ut
„iterum aliqui exterorum fratrum quiddam ab eo importunius exigerent,
„& (dum) ille econtra indigna reſponſa redderet, in furorem verſi irru-
„erunt in eum, & in terram colliſerunt, & tam pugnis quam lignis cum
„tundere coperunt, quouſque ipſis & illi viſum eſt ſatis eſſe. Quapropter
„expulſi, & ab eo excommunicati, & abominati ſunt ab omnibus, quia
„grande ſcandalum exinde longe lateque exortum eſt. Tandem poſt lon-
„gum ad petitionem epiſcopi & aliorum multorum ad pœnitentiam recepti
„Iunt, & publice Conſtantiæ inſpectante clero & populis attonſi & verbe-
„rati ſunt, & iuſſi circuire omnia pro pœnitentia monaſteria, & omnibus
„palam facere reatum & confeſſionem ſuam. Similiter & naper contigit,
„duos de exterioribus fratribus, qui duos interiores male tractaverant,
„publicam agere pœinnitentiam coacti ſunt, & tam epiſcopus, quam clerus
„& populus vix impetrare potuerunt, ut reciperentur. Hæc exempli cau-
„ſa dixerim.“ Nos etiam in exemplum pœnitentiæ publicæ id temporis
infligi ſolitæ hæc exſcribenda duximus.
Inſtitutum hoc perinde ac monialium e monaſterio S. Blaſii ad Murenſe
fuiſſe transplantatum, libro fuperiore ex anonymo Murenſi notavi-
mus? qui de ſua ætate ſeu ſeculo XII. locutus, viros feminasque comme-
morans, quæ ad converſionem veniebant ex Ruffach in Alſatia, ubi ſemper,
addit, habuimus unum de exterioribus fratrihus nuſtris, gui ewοblat ipſa
putrimonig, & provideat, üt illi, guorum fnit, de eo bic certiue habeaut.
Habetur hoc inter inſtituta monachorum Ciſtercienſium de Molismo Sde-
Bibliotb. Ciſ. nientium iam laudato cap. I15. Et gquum alicubi curtes ad agriculturas
7. L. p. 8. exercendas inſtituiſſet, decreverunt, ut pradicti converſi domos illas rege-
rent, non monachiz; guia babitatio monachorum ſecundum regulam debet
eſſe in clauſtro.
Eremitæ & LXXXI. In eodem Murenſi monaſterio tempore Cunonis abbatis e
Ineluſl. D. Blaſio poſtulati floruiſſe quoque ordinem incluſorum utriusque ſexus,
ex auctore actorum Murenſium memoratur in additamentis ad hiſtoriam
tag. 27. illius monaſterii, MWurus & antemurale inſcriptam. In laudato etiam MS.
. G Pe-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0507