http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0521
SECVLVUVM
XII.
—
T. VI. p. 892.
Res tempo-
rales.
Reg. cap. 54.
RKeg. cap. 59.
510 HIST. SILVE NIGRE. L. VII.
Sagina ſeu ſagimen in charta ſuperius ex Schannato producta adeps di-
citur, unde etiam, quod contendit Herrgottus, eius apud Germaniæ mo-
nachos uſus comprobatur, éxcepta feria ſexta, aliisque iam alibi memo-
ratis temporibus. Notanda inſuper ex illa charta eſt dimidia portio vini
danda fratribus ſero & poſt veſperas, quamvis minime cœnetur, multo
igitar magis, dum cœnabatur: quem quidem potum Monales biberes
eſſe vocatum, libro ſuperiore ex caſibus monaſterii S. Galli notavimus.
Videatur Mabillonius in addendis ad annales Benedictinos.
XClI. In his vero ac quibuscumque rebus aliis omnem ſingularitatem
proprietatemque ſub nomine eulogiarum excluſam vult S. Benedictus, at-
que etiam propter opus peculiare, forte occultatum, lectiſternia viſitare
abbatem iubet. Cuiusmodi exemplum, quod ſeculum XII. attinet, in libro
Conſtructionum monaſterii S. Blaſii his verbis narratur: Frater quidldam
in extremis iacens quædam veſtimenta ſubtus ſe in lecto incaute & inordi-
nate in abſcondito habuit reſervata. Quo comperto ſententia & diſciplina,
quæ in dialogo ſeripta eſt de monacho illo, qui in monaſterio & Gregorii oc-
cultos tres aureos habuit, ſuper bunc fratrem ſervata & adimpleta eſt. In
tanto hominum ex omnis nobilitatis genere rebusque pollentium conflu-
xu ad monaſteria, proclive admodum fuit id uſuvenire, quod S. Benedi-
ctus de filiis nobilium quomodo ſuſcibiantur omnino præcaveri voluit: De
rebus autem ſuis, aut in præſenti petitione promittant (parentes) ſub iure-
iurando, quia numquam per ſe, numquam per ſuſpectam perſonam, uec
Yuolibet modo ei (filio) aliguid dent, aut tribuant occaſionem babendi. Vel
DP. I. p. 73.
certe ſi hoc facere noluerint, & aliquid offerre voluerint in eleemoſynam
monaſterio pro mercede, faciant de rebus, quas dare volunt, monaſterio
donationem, reſervato ſibi, ſi ita voluerint, uſu fructuario.
Sic facile etiam ad amplas donationes faciendas alliciebantur, qui ex dy-
naſtiis ſuis nomen illuſtre habebant nobiles. Verum ipſe hic generis ſplen-
dor, rerumque in ſeculo affluentia, nitor exterior & magnificentia ani-
mo iamiam infixa, aut iterum poſtliminio rediens, pravam in ipfis quo-
que monaſteriis occaſionem præbuit luxui ac faſtui, ut ſeculi huius XII.
auctor Gaufredus in ſuo chronico, cui titulus Deformatio religionie con-
fitetur: Priſei, inquit, cœnobitæ religione forentes, nos Manzerinos he-
redes habuere, gui ſilentium & quacumque honeſta ſunt relinquenter, par-
vas coronas, rictos Jotulares, cucullas clauſas, pro froccis ooreus, pro gan-
dengis froccos capellatos absque cuculla, capellos camelo & alia circumda-
tos pelle, ad inſtar ſcapularis, pannoc irregulares in lectis, eſus caruium
indiſerete & enormiter inſectamur. Idcirco immiſcuit in medio multorum
Wiritum vertiginis, gui ſebiſmata faciunt in electione. Lu-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0521