http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0007
SEC. XIII. O. S. B. VIII. 5§
decimo tertio Friderico II. contra Romanam ſedem exſurgenti; atque in SzcuLVX
Italia præprimis, ubi potens erat Eſtenſis Guelphica gens, maximarum
turbarum fuerat cauſa. Apud nos vero Gibellina ducum Sueviæ ab ex-
ordio ſtatim prævaluit. Unde factum eſt, inquit Conradus de Fabaria
c. 7. de caſibus monaſterii S. Galli in Alemannia, ut maiori pro parte Golaſt. Ale.
Principes dueviæ Pbhilippum ſi bi regem, ac ſi tutorem fratruelis Fri- man. ver.
derici adbuc infra annos degentis eligerent, in Sicilia ſub tutoribus?! „ 1. 1.
conſtituti. Cumque principum quorumdam mens in Jacto tali opponere ſe* .
vellet conamini, cum nec filium Henrici (Fridericum) vidiſſe ſe dixerint,
monitu Dietbelmi de Crenhingen Conſtantienſis Epiſcopi & Augienſis Abba-
tis, Philippus auimatus regnum ſibi uſurpare aggreſſus, quos prius habuit
dubios Sueviæ Barones, principes & comites, fidiſſimos invenit & ſabiles.
Iuter quos piæ memoriæ venerabilis Pater noſter Heinricus, dum decertaſſet
uſque ad finem, Uodalricum tam regiminis loci buius, gquam factionis erga
Ottonis alterius partis elelttum religuit. Qui poſt rtes ſcopulosque procel-
loſos bellorum velis ſecundis, dato remige fortibus autennis, iunctis ſibi
principibus regi fidiſſimis, ultra FKines Albaæ Ruvii Ottonem propulerunt.
Conradus Urſpergenſis rem articulatim perſequitur a ſeculi duodeci-
mi fine, quo Philippus regnum accepit, ac ſuper Moſellam quidem æ-
mulum fugavit, caterum ſedem regni non obtinuit. Anno Domini 1200.
Pihilippus Alſatiam vaſtavit, & quardam uaidibne, epugnavit. Anno
Domini 1201. Philippus Argentinam obſedit, & eam in poteſtatem acce-
pit &c. quæ ſunt in vicinia Nigræ Silvæ gella.
Miſerat Innocentius III. in Germaniam ad conciliandos Philippum &
Ottonem legatos, dum interim occiditur Philippus an. 1208. incredibile
dictu, ſunt verba laudati Conradi de Fabaria c. 8. de Caſ. monaſt. S.
Galli, Quanta perturbatio, guam ingens luctus cunctis regni principibus
evenerit, omnia confuſa, omnis ordo perturbatus princibum, Comitum, &
Baronum, cum de ſe quiſque difideret. Otto ut ſibi miniſteriales Phi-
lippi conciliaret, duxit filiam Philippi uxorem, peragratiſque partibus
Rheni, advenit in Sueviam teſte Urſpergenſi, cœpit autem pradonibug
S& facinoroſis terrorem incutere & iudicia ſuper eos exercere potius indi-
gnans ſuper eos per ſuperbiam, guam amaus iuſtitiam. Narrat porro re-
lata ad annum 1210. prima Friderici electione in imperatorem in Ger-
mania anno 121I. quum ipſe eſſet Romæ, vidiſſe ſe ibidem virum reli-
gioſum abbatem de Morimunt, qui a feſto S. Michaelis, ſicut ipſe aſſe-
rebat, uſque ad quadrageſimam, quinque vicibus tranſierat a Roma ad
Capuam iuſſu Domini papæ, quatenus pacem reformaret inter papam &
imperatorem Fridericum. A 3 Huic
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0007