http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0008
6 HIST. NIGRE SILVE L. VIII.
Srcur Huic anno ſequenti, conſentiente pontifice, iterum in imperatorem
—– electo, anno proximo 1213. imperium adituro ex Italia in Germaniam
advenienti Conſtantiam uſque occurrit Otto in vicino oppido Überlin-
gen conſiſtens, ſed a multis derelictus, non auſus eſt conſerere prælium.
Iuxta Chronicon monaſterii S. Georgii ad an. 1212. Otto Imperator
deponitur a papa Innocentio, & expellitur a Briſach. Fridericus Rex Sici-
liæ occulte veniens in Teutoniam eligitur a principibus in regem, & co-
ronatur Moguntiæ & pacem faciens multos fecit decapitari. Otto tamen
adhuc, ut Trithemius ad an. 1213. loquitur, fiduciam habens in ſolo du-
ce de Zaringen Bertholdo, deſcendit cum paucis ad imperiale oppidum
Briſach, eventum rei præſtolaturus. Fridericus autem, teſte Urſpergenſi,
auxilio comitis de Quiburg ſeu Kiburg, & aliorum, quibus ipſe prædia
imperii & paterna large diſtribuit, & obligavit, uſque Baſileam pervenit:
ubi tunc Henricus de Veringen Argentinenſis epiſcopus cum quingen-
tis militibus ei occurrit: quorum & aliorum auxilio fretus per partes
Rheni deſcendit, & civitates, ac terras, exceptis quibusdam caſtris paucis,
in poteſtatem accepit: a Conſtantia nempe Moguntiam uſque, ubi ali-
quamdiu conſedit, magnumque principum conventum in frſtivitate S.
Andreæ Apoſtoli celebravit, in quo præter Sifridum Moguntinum, Tre-
virorum quoque Archiepiſcopus, teſte Trithemio, ſimul &* Argentinenſis,
Baſileenſis, Conſtantienſis, Spirenſis & Herbipolenſis epiſcopi, rex Bo-
hemiæ, Landgravius Thuringiæ, comesque Palatinus Rheni homagium
Priderico præſtiterunt.
Trithemius anno 1219. alii ſequente Fridericum corona impetii Romæ
redimitum dicunt: abhinoque ſimultates cum Romana ſede, ingentia utrius-
que reipublicæ damna ac turbæ natæ, accuſationum monſtra, varia ponti-
ficum ſtudia, mitia pacis ſubinde, alias ſevera etiam cenſurarum in Frideri-
cum, a quibus tamen ante mortem abſolutus ab Archiepiſcopo Panormita-
no, ubi pœnitens & contritus, inquit Matthæus Pariſ. ad an. 12 51. pro pec-
catis ſuis confeſſiunen fecit plenilſimam cum lacrymarum ubertate ſe Deo com-
mentlaus & Ordini Cifercienſi, nude habitum Ciſtercienſium aute mortem, ut
nobix ſuorum fidelium pateferit certa relntio, humiliter ac devote NM ebit.
Succefforem reliquit Conradum filium regem Romanorum iam an.
237. ſalutatum, paullatim tamen ab optimatibus imperii in noſtris etiam
derelictum terris. Innocentius IV. gratulatur in epiſtola ad Augienſem
abbatem in noſtra vicinia, quod captata opportuna occaſione a Conradi
Tem XIII. partibus deſciverit, ut ad an. 1248. refert Raynaldus n. 16. Hortatus
P. 533. etiam fuerat pontifex poſt Concilium Lugdunenſe an. 1245. ubi Prideri-
cus depoſitus fuit, electores imperii, ut Henricum Landgravium Haſſiæ
impe-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0008