http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0013
nos iam luperiorel libro maternam ſtirpem prodidimus comitum de Urach,
ex quibus Friburgenſes & Furſtenbergenſes ſunt prognati, præcipui ſec.
XIII. Nigræ Silvæ dynaſtæ, rebus aucti ex hæreditate Zaringica an. 1218.
relictis duobus Bertoldi V. generis Ulrico comite de Kiburg, & Egeno-
ne de Urach.
Paſſim in monumentis ſeculli XIII. occurrunt Egon, Egeno, Egino
comites de Urach pater & filius, ſenior & iunior, nequaquam confun-
dendi cum Egenonibus comitibus de Urach, de quibus libris proxime
antecedentibus in hiſtoria ſec. XI. & XII. locuti ſumus; ut tamen Egi-
no ſenior, de quo nunc agimus, nuptiis, forte dimidiam partem comitatus
Uracenſis in irtembergia obtinuerit, quam poſtea iterum annis 1254.
& 1265. Ulrico comiti de Wirtemberg vendidit Henricus comes de
Urach, Dominus in Fürſtenberg, qui proximior eſt ſator comitum de
Furſtenberg, Egenones autem avus & pater, quorum ille an. 123 5.
hic an. 1236. obiit, primi, de quibus conſtet, gentis Furſtenbergicæ pro-
genitores, qui ſimul iuncti iam occurrunt an. 1206. ut Ofwaldus Ga-
belkover Archiater ducis Wirtembergici in opere Mſc. de Familiis Ger-
maniæ illuſtribus ab an. 1091. — 1603. annotavit. Unde facile conii-
citur, quem idem reperit Egenonem a Friderico IL. Imp. an. 1181. &
ab Henrico VI. Imp. 1196. alibique nominatum Egenonem comitem de
Urach, ſeniorem illum fuiſſe iunioris patrem vulgo Barbatum dictum.
Hic „ quem diximus obtinuiſſe ditnidiam partem comitatus Uracenſis
in Wirtembergia nuptiis forte per uxorem primam Uracenſem, in Ne-
crologio tamen Amtenhuſano iam an. 1186. cum Agnete Zaringica ma-
trimonio iunctus dicitur; eius filius vero dominus in Freiburg an. 12 1†.
SxcUν⅞
XIII. .
uxorem habuit Adelheidem de Neuffen. Extant ad eum apud P. Herrgott α boo.
Conradi II. ep. Conſtant. literæ an. 1229. cui ſententiam ſuam inter mo- Geneal. Haba:
naſterium S. Blaſii & dominum de Gephingen ob eccleſiam in Uttenwiler?*
approbandam transmiſit, uti palam fit ex litteris eiusdem Eginonis co-
mitis de Urach & domini in Friburg, ut ſe nominat ad eundem epiſcop.
anni 1225. quas edimus, chartam item incerti anni in qua- inter teſtes
occurrit Rudolphus de Urach Eginonis frater monachus in Bebenhuſen.
Aliam chartam laudatus Gabelkoverus notavit anni 1228. qua Egeno ſe-
nior cum conſenſu filiorum Egenonis, Rudolphi, & Berchtoldi eidem
monaſterio Cimberbuch donavit.
237
Iam tunc mortuus erat anno proxime antecedenti 1227. Conradus
epiſcopus Portuenſis Cardinalis S. R. E. de quo infra, & Bertoldus abbas
Tennenbacenſis non confundendus cum Bertoldo, qui in diplomate lau-
B 2 dato
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0013