http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0042
SEcCVLVUM.
XIII.
40 HIST. NIGRE SILVX L. VIII.
lum, quod Henricus ea occaſione geſſit tam in Alſatia, quam cis-Rhe-
— num quoque in Nigram Silvam penetrando: Fautores vero, inquit, eius-
a) Cap. III.
. II.
dem epiſcopi exbugnaverunt ex altera parte Rheni nobile caſtrum Malberoh
E& caſtrum Huſen & multa oppida. Poſt hac expugnavit idem epiſcopus
caſtrum Ortenberg, & ſubiugavit ſibi oppidum Obhenburg & Kinzinchental
& Gengenbach. Idem poſtea Rudolphum in Cæſarem electum dilaudans in
militia a iuventute enutritum. Erat enim, pergit, dux militicæ & vector
vexilli civitatis Argentinenſis uſque ad tempora vitæ ſuæ, multa commoda
S& victorias conflictuum civitas Argentinenſis tempore domini Henrici de
Veringen &f domini Bertboldi de Teche Noporum digentinen’ um eſt
conſecuta per eumdem.
Haud meminit belli, quod idem Rudolphus pro civibus Argentinenſi
bus geſſit contra epiſcopum Walterum de Geroldseck an. 1261. & ſe-
quentibus de quo egimus in Faſtis Rudolphinis a). In Mſc. codice coæ-
vo Argent. identidem citato nominatur hic epifcopus Argent. Walterus
de Geroldseck a cognomine caſtro trans Rhenum prope Tabernas (Sa-
verne) non confundendo cum caſtro Hohengeroldseck e regione Alſa-
tiæ in aditu Nigræ Silvæ conſtituto. Fuit is an. 1260. in epiſcopum ele-
Ctus, & confirmatus per archiepiſcopum Moguntinum, conſecratusque
in ſacerdotem & epiſcopum in feſto Purificationis B. Mariæ V. in eccle-
ſia maiore Argent. primam miſſam celebravit, ad quam multi nobiles &
magnates advenerunt, ut in illo Mſc. notatur: abbas videlicet & Galli
Bertholdus nomine venit äum mille equitaturis; abbas vero Bertholdus de
Morbaco filius amitæ dicti epiſcopi cum guingentis eguitatur iy, S& multi
alii, & infiniti nobiles, comites, barones & magnates.
Iidem abbates poſtea cum multis armatis in eius exercitu memorantur,
perinde ac archiepiſcopus Trevirenſis avunculus ſuus cum 1700. militibus,
comes item Rudol phus de-Habesburg, poſtea in regem promotus. Hic
tamen deinceps primus nominatur eorum, qui poſt primam velitationem
apud Argentoratum conſpirarunt cum civibus contra epiſcopum, dein
Gotfridus comes de Habesburg Rudolphi patruus, Hartmannus comes de
Kiburg, cui dictus dominus Rudolphus poſtea ſucceſſit in comitatu Kiburng.
Item comes Conradus de Friburg, & dominus Henricus de Huenburg Pra-
poſitus eccleſiæ Baſileenſis, promotus poſtea in epiſcopum Baſileenſem, gui
poſtea multas & maximas guerras habuit cum dicto domino Rudolpho de
Habesburg. Pluribus deinceps eo-in Mſc. deſcribitur bellum iſtud ac præ-
lium, ex quo inferior diſceſſit epiſcopus, occumbente ibi etiam Herman-
no de Geroldseck epiſcopi fratre, milite valde ſtrenuo, qui per Richar-
dum
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0042