Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 47
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0049
SEC. XIII. O. S. B. VIII. 47

XIV. In ſupra memorato diplomate Henrici epiſcopi Argentinenſis Szcurvk
pro monaſterio S. Trudperti an. 1211. inter teſtes abbates notantur Bur-—
chardus de Alperſpach, Dietricus de Gengenbach, Gottfridus de Ettin- G. Gengenn.
heim, de quibus conſequenter agemus. Timeo ne hic alteratio nominum cenſe.
fuerit facta. Dietericum enim abbatem Gengenbacenſem in chronico il-
lius monaſterii apud Lunigium a) demum anno 1248. præfuiſſe intelligi-a) Sicil ee-
mus: ante quem mors Gottfridi I. ad an. 1237. collocatur, qui an. 122 1. % . UIl.
parochialem eccleſiam S. Martini ante muros Gengenbacenſes ſitam ali-- 90.
quamdiu alienatam recuperavit, eiusque incorporationem ab Henrico e-
piſcopo Argentinenſi obtinuit menſe Maio, quam Sigefridus archiepiſco-
pus Moguntinus eodem adhuc menſe, Honorius vero papa menſe No-
vembri confirmavit.
Walterus iuxta chronicon apud Lunigium an. 1242. præfuit, circa quæ
tempora acciderunt illeæ Henrici epiſcopi Argent. invaſiones, de quibus
ſupra locuti ſumus. Extat in Alſatia diplomatica Schœpflini b) charta Inno-b) Z. L pag.
centii IV. P. an. 1248. qua Henrico proſpicit de ſumtibus, quos in expu-399.
gnandis Gengenbach oppido, cuius mœnibus cingitur monaſterium, Mal-
berg item & Ortenberg caſtris impenderat, quæ nimirum Fridericus imp.
tunc diris devotus, ab eccleſia Bambergenſi in feudum tenebat.

Annus 1248. congruit Dieterico I. poſt quem Hugo præfuiſſe dicitur
an. 1269. Gottfridus an. 1276. Bertholdus poſt eum an. 1278. a Rudolpho
Habsburgico immunitatem appellationis accepit. Perperam autem mors
Bertholdi ad an. 1297. roponitur. In charta quippe Reichenbacenſi anno
1295. legitur commiſſarius papal is Gottfridus abbas Gengenbacenſis ſigil-
lum adpoſuiſſe cum cognomine Hirſaugienſi. Citius ergo Gottfridus II.
eſt collocandus Bertholdi primi ſucceſſor & anteceſſor alterius Bertholdi,
qui ſine anno innectitur, ut tamen facile ad ſpatium unius alteriusve an-
ni in illo chronico tres abbates revocentür, quod eſſet extraordinarium.

XV. Inter geſta Gottfridi, quem primum ſec. XIII. notavimus, abba- Schutern.
tem Gengenbacenſem, in memorato chronico apud Lunigium referun-
tur, quæ contra archipresbyterum Zunſwiſenſem eiusque fratrem Priorem
in Schuteren egit, quum graviſſimas ſuſtineret perſecutiones: Hic, in-
quit, cum toto ſuo conventu proviſionaliter ad imperatricem profectus, au-
xilium contra vim monaſterio ab iisdem illatam ſupplex imploraturus. Im-
peratrix tot religioſos divenſæ ætatis coram ſe proſtratos cernens obſtupuit,
& eorum miſerata aliquot eqquites cum quibusdam nobilibus, inter gquos e-
rant nobiles Zöderer de Diesperus, conſtituit, ubi monaſterium pluribus

mobilibus invenerunt ſpoliatum. Quid porro in re actum ſit, non additur.
Mo-


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0049