http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0052
50 HIST. NIGRE SILVE L. VIII.
Srou-wX næ tum eccleſiaſticæ cum monaſticæ, quam ſtudiis etiam litterarum, &
II. præſulum ſuorum præſtantia conſervare quidem adlaboravit, illum tamen
plane adſéqui, iamque partum perfecte tueri haud potuit.
Paueis poſt mortem Mangoldi abbatis diebus an. 1204. Hermannus I.
canonica electione ſuffectus, monaſterium ſuum ſupellectili librorum plu-
rimum auxit, & quidquid ad divini cultus augmentum ornatumque con-
ducere poterat, quam ſtudioſiſſme impendit, adiutus egregie ab Herman-
no, qui ab anno 1175. uſque 1215. integris quadraginta annis officio
Magni Prioris (ſic dicti ad diſtinctionem Prioris clanſtralis & Prioris ve-
teris monaſterii) fuerat perfunctus. Memoratur cum Arnoldo Priore, qui
dicto Priori ſucceſſerat, in charta Conradi epiſcopi Conſtantienſis pro im-
2) Geu. Habe- Munitate monaſterii S. Blaſii an. 1215. apud P. Herrgott a), quæ anno
burg. L. Il. 1240. ab Henrico II. epiſcopo Conſtantienſi fuit confirmata b). Mortuo
P. L. F. 223. Bertholdo V. ultimo duce Zaringiæ & advocato monaſterii an. 1218. li-
b) T. à.256. bertati priſtinæ reſtitutum, ac immediate S. Romano Imperio aſſociatum
fuit cœnobium, unde & abbates deinceps inde ab Hermanno II. ſellæ
inſidentes exhibentur in ſuis ſigillis, cum inſcriptione Dei gratig. Mor-
tuus eſt Hermannus I. an. 1222. ſepultusque ante altare Corporis Chriſti,
in tertio loculo, ubi in eius epitaphio hæc quondam verba legebantur:
cuius pietas ut ipſo vivente admirationi fuit, ita poſteris exemplo eſſe
Abehetf. “”
Hermanno abbati ſucceſſit Otto, quem liber Originum monaſterii S.
Blaſii auctorem prodit appendicis ad chronicon Ottonis Friſingenſfis ab
anno 1146. uſque ad an. 1210. quem Urſtiſius in collectione Germaniæ
) T. Z. pag. hiſtoricorum illuſtrium c Baſileæ an. 1585. edidit ſub nomine Ottonis de
197. S. Blaſio, quo etiam ab aliis ſcriptoribus paſſim notatur. Idem vero &
) α.. 196. alia quædam monachus adhuc elucubravit, quæ inter ibidem d) ex lo.
Heroldi civis Baſileenſis epiſtola ad Caſparum I. abbatem S. Blaſii, libri
originum auctorem ita recenſetur: Ottonis aà &. Blaſio chronica prima. Li-
bri ſeries omnes ſacræ hiſtoriæ genealogias ad Timotheum Titumque Pauli
Aiſcipulos uſque figuris pulcre diſtinguit. Opus ſane & elegans & nou con-
temnendum. Exordium eius ſic ſonat: „Conſiderans hiſtoriæ ſacræ pro-
lixitatem, nec non & difficultatem & c.*“ Deſcripfſi olim hoc chronicon
ex Mſc. chartaceo bibliothecæ Cæſarez Vindobonenſis, domique contu-
li cum membranaceo, forte autographo, codice, qui incendio monaſte-
rii noſtri an. 1768. periit, ut tamen ſalvum ſit dictum apographum, ſuo
tempore, fi videbitur, edendum. Otto hic abbas an. 1222. electus, quum
mmON equente anno X. Kal. Auguſti obierit, nonniſi unam chartam no-
bis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0052