http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0062
60 HIST. NIGRE SILVE L. VIII.
Szcvnvs pertulerit. Fuerat circa medium ſeculi XIII. S. Galli abbas Bertholdus de
=ee Falckenſtein, qui an. 1248. abbatiam quoque Rhenaugienſem obtinuit
— favente Innocentio IV. P. quæ res in bellum erupit, opponente ſeſe Eber-
bardo Conſtantienſi epiſcopo, & pofſtea Iloanne de Krenckingen, quem
poſt mortem Innocentii IV. Rhenaugienſes monachi haud inviti abbatem
elegerunt. Dein autem mutuo ſe expulere Ioannes hic & Bertholdus de
Falckenſtein. Familia hæg in necrologiis San- Georgianis paſſim notatur:
in quibus frequentes etiam occurrunt comites de Fürſtenberg, quorum
ſator Henricus cum filiis ſuis teſtes deſignantur in memorato Rudolphi I.
diplomate.
Anno 1291. Henricus de Kurneck monaſterio S. Georgii poſſeſſiones
fuas circa caſtrum Kurneck vendidit cum conſenſu Henrici & Burchardi,
ut ait in charta, librorum meorum, ſtipulatione adhibita per manum re-
unerendi domini mei Mginonis de Vürſtenberg. Et infra: Nos vero comes
Egeno & Bruuo miles de Wirneck prænotati &c. In inſtrumento fundatio-
nis capellæ prope capitulum ad S. Georgium an. 129 5. & permutatione
ſervorum cum Bertboldo abbate Steinenſi an. 1296. & ineunte ſeculo
ſequente cum. Eberhardo epiſcopo Conſtantienſi eadem occurrit familia.
Speciminis loco edimus inſtrumentum permutationis huiusmodi proprio-
rum hominum, factæ anno 1297. a Bertholdo abbate S. Georgũ cum
capitulo Cathedralis eccleſiæ Conſtantienſis, cui appenſa ſunt quinque ſi-
gilla, videlicet Henrici epiſcopi, Conradi de Friburg Præpoſiti & Capi-
ctuli dictæ cathedralis eccleſiæ, Be tholdi abbatis, & conventus S. Georgii.
Cehx mona- XX. Ut pauſlo ante audivimus, Henricus S. Georgii abbas poſt incen-
Rerii S. Geon. dium ſui monaſterii omnes, qui opem ad reſtaurationem monaſterii con-
vr. tulerint, participes reddidit bonorum operum, quæ fierent vel in ipſo S.
Georgii monaſterio, vel in aliis novem eidem unitis, quot nimirum per-
ampla tunc San-Georgiana congregatio numerabat monachorum & mo-
nialium cellas. Hæ erant S. Sebaſtiani in Amptenhauſen, quam Rudol-
phus comes de Habsburg pene deſolatam ſub abbate Dietmaro reſtituit,
eiusque proprietatem de novo confirmando transſcripſit. Altera fuit S.
Ioannis Baptiſtæ in prædio Megenſalmenswüller (NMagenhkheimswiller),
item S. Nicolai in Ripoldesowe, S. Udalrici in Urſpringen, S. Mariæ V.
in Fridenweiller, cella Luckesheim, cellæ S. Marçi, S. Gangolfi, S. Eu-
ſtaſii in Wargavilla, de quibus iam ſeculo XlI. num. 36. & ſec. XII. n.
52. egimus, quæve magnam partem in Argentinenſi diceceſi ſuat ſitæ.
Quare etiam Henricus epiſcopus Argentinenſis executor litterarum apo-
ſtolicarum ab Innocentio IV. P. eſt conſtitutus anno 1248. quibus, ut
mox
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0062