http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0063
SEC. XIII. O. §S. B. vVII. 6 1
mox fupra meminimus, facultatem conceſſit depauperato ob incendium Szcvzvæ
S. Georgii monaſterio, ut decem eccleſiarum, quarum patronatus ius ipſi
competebat, ad debita ſolvenda adhibere poſſit, ita tamen, ut dictæ ec· =
cleſiæ debitis non fraudentur obſequiis. Ius etiam patronatus in Gellibach
monaſterio ab Argentoratenſi epiſcopo adiudicatur, ubi tamen in inſtru-
mento apographo vitiis aliunde ſcatente error intervenit, ſive in anno
1257. ſive in nomine epiſcopi, qui in chartæ inſcriptione dicitur Cunra-
dus de Waluache archiepiſcopus Argentinenſis. Fuit enim tunc tempo-
ris epiſcopus Argentinenſis Henricus de Staleck, ut in ſequentis anni
1258. charta pro eodem monaſterio legitur, quo privilegia coœnobii S.
Marci confirmat. Exſtat quoque in Alſatia diplomatica Schœpflini 2) a) Z II. 5.
charta an. 1290. qua Bertholdus S. Georgii abbas agnoſcit epiſcopum Ar- 73
gentinenſem ceu advocatum monaſterii S. Marci. Hoc ab antiquiſſimis iam
temporibus ſub nomine cellæ S. Sigismundi prope Rubeacum vel Ruffae
conditum fuit monaſterium, cuius tamen rebus in deteriora collabentibus
Leo IX. P. haud procul inde in Egishemio Caſtro natus, quum partes illas
luſtraſſet, illud reſtauraſſe traditur, novamque eius eccleſiam ſub titulo
S. Marci conſecraſſe, qui 1ocus modo cella eſt monaſterii & Blafii in Her-
cynia ſilva, ut quidem ſcribit Mabillonius in annalibus b), in hoc ta- ) 7 1. ,.
men a Galliæ chriſtianæ auctoribus c) correctus, qui cellam iſtam recte S. 5v7.
Georguũ monaſterio adſcribunt, ac Henrici Argentinenſis epiſcopi Char- 3)2: V-f.832.
tam an. 11,83. de eiusdem fundatione inter inſtrumenta d) exhibent. ) Le a83
XXI. Monaſtica S. Georgii congregati o ſeculo XIII. meliore uſa eſt Monaſtetiĩum
ſorte, quam eius mater, celeberrima olim Hirſaugia. Fatum ſuum illa Hirſangienle.
quidem innocenter primum ſuſtinuit, nec id temporis inſuetum ex ſuo
erga ſedem Romanam ſtudio, cui Marquardus abbas more anteceſſoris ſui
immota fide adhæſit contra Philippum regem, ab Innocentio III. P. fide-
lium communione privatam. Quam occaſionem arripiens Adelbertus co-
mes Calvenſis Philippo addictiſſimus, teſte Trithemio ad an. 1205. e) e) Cor. Eirf.
plurimam partem fratrum probris & contumeliis affectam exulure a mo- FI. t. vos.
naſterio tempore aliquanto compulit, & loco multa damna in ſubſtantia re-
rum temporalium fecit. Philippo tamen e medio ſublato Hirſaugiæ quo-
que pax reddita eſt. Præter hunc Adelbertum comitem de Calwe, qui
jiam in charta Henrici VI. an. 1194. occurrit, notatur in charta an.
1207. Conradus & Gottfridus: dubium vero, an idem qui in charta an.
1232. nepos Gottfridi comitis de Vehingen nominatur ultimus ſtirpis ex
ſententia Sattleri in hiſt. topogr. Wirtembergiæ f), ubi ex Bruſchio an. *) g. 202.
1210. Henricum de Calwe abbatem Augienſem notat.
H 3 Mar-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0063