Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 62
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0064
Szcuzuk
XIII.

62 HIST. NIGRE SILVX L. VIII.

Marquardo abbate eodem anno 1205. pie defuncto Luitfridus eius ſuc-

ceſſor monaſterio ſuo optime conſuluit, qui, ut de eo Trithemius a) lo-

b) L. c. p. 526.

t) beag. 578.

quitur, curans interna, quantum potuit, ſe a curis mundi ſuperſtuis pru-
denti ratione ſubduxcit. Noverat enim, dixiſſe in evangelio Dominum:
primum quærite regnum Dei, & omnia, gquæ neceſſaria ſunt ad pra-
ſentis vitæ ſuſtentationem, adiicientur vobis. Hanc domini pollicitationem
continue gerens in memoria, Kudioſius æterna temporalibus præpoſuit, &
vanas mundi occupationes libenter declinavit. Quæ per alios expedire po-
tuit, non ſibi, ſod aliis commiſit. ”

Laudat idem Trithemius b) Luitfridi an. 1215. ſucceſſorem Eberhar-
dum paſtorem utilem, & in cura animarum ſollicitum: & quamvis,
inquit, regularis obſervantiæ priſtinus fervor a beatiſſimo patre MWilbelmo
in boc monaſterio plantatus iſto tembpore nimium, proh pudor! in mona-
chis tepeſcebat, curabat tamen Eberbardus abbas ſubiectos ſibi fratres ad
puritatem monaſticæ inſtitutionis reducere: S compellebat eos, tria prin-
cipalia religionis vota maxime ciſtodire &c. Edimus ex archivo cathedra-
lis Spirenſis Capitali chartam, qua Eberhardus an. 1218. eidem Capi-
tulo vineas vendidit, uti iam eiusdem anteceſſor Henricus labente ſeculo
XII. fecerat de prædio, neceſitate, ut loquitur, & utilitate eccleſiæ no-
Rræ inſpecta: Erneſtus autem Eberhardi ſucceſſor, rebus in peius ſemper
ruentibus, in fimili caſu venditionis an. 1236. factum id eſſe ait pro Hri.
ciiſima eccleſiæ noſtræ neceſſitate. Id nimirum evenire ut plurimum ſolet,
dum monachi neglecta obſervantiæ regularis cura, ac omiſſa ſtudii litte-
rarum neceſſaria ac utili occupatione, ad ſeculi vanitates abripiuntur,
luxumque & lautitias conſectantur, ut bona illa dilapident, quæ maio-
rum parſimonia & frugalitate, omnium vero maxime cœleſti benedictio-
ne fuerunt collecta. Unde & in florentiſſimo alias Hirſaugienſi monaſterio
ex neglectu diſciplinæ regularis priſtinus illius in utroque ſtatu profectus
in deterius quotidie ferebatur, ut in Volpoldo Erneſti an. 1245. ſucceſ-
ſore obſervat Trithemius: unde, addit c), propter nimiam monachborum
illius temporis ignaviam nibil, aut parum litteris invenitur oommendatum,
quod nobisz ad perfectionem biſtoriæ noſtræ queat conducere; ſed compelli-
mur neceſſario Hirſaugianum opus geſtis alienis per ſeriem complurium
annorum, done reformatio veniat, ornare.

Eadem gravius adhuc ingeminat initio voluminis ſecundi ad an. 1266.
& 1276. ſnucceſſore Ioanne, qui an. 1276. abbas ex Priore electus, ſuos
quidem libenter ad viteæ melioris tramitem reducere voluerit, id tamen
perficere haud potuerit, quia nimirum conſuetudine depravatos invenit.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0064