http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0065
SEC. XIII. O. S. B. VIII. 63
Eum ſollicitudine multa & labore continuo duodecim fere annis præfuiſſe SxevcvM.
memorat. In Volando eius ſucceſſore a) ita veriſſime ſcribit: boſtquam II. —
regularis obſervantiæ fervor in monachis cœpit deficere, numguam inopia Z 1. har.
rerum temporalium ceſſavit deformitatem vitæ clauſtralium comitari. Vo- 32.
landus igitur abbatiam anno 1280. reſignavit propterea, quod ſe pauper-
tatem non poſſe relevare monaſterii certiſime recognovit. Id quidem pro
viribus egit Volandi ſucceſſor Craffto, quod ſtatum rei familiaris ſpectat;
collapſam vero regularis diſciplinæ obſervantiam ad integritatem reducere
haud potuit, quum ipſus ſecundum Regulæ puritatem vivere non didi-
ciſſet, quod item de Gottfrido eius ſucceſſore notat idem Trithemius.
Rem familiarem collapſam, quæ in Annalibus monaſterii in Bebenhauſen
inter monumenta Guelfica apud P. Gerardum Heſs b) ad an. 1281. le- b) pag. 259.
guntur, declarant: Crafto abbas & totus conventus monaſterii Hirſaugiæ
vendiderunt monaſterio noſtro pro CCXX. libris hall. Curiam Seelbof apud
Feurbach, cui etiam annexum eſt ius patronatus eccleſiæ in Feurbach. Item
in dicta villa curiam Hailigenbof cum Juis attinentiis, & duos manſus
ibidem, & generaliter omnia bona eorum in dicta parochia, ſeu in oppi-
dis dictis. Bodenang & in parochia Zuffenbuſen in domibus ſive curtibus,
pratis, agris, cultis vel incultis, vin-as, neenon decimas ſuas cetverſus
apud Weſibeim, Viſenbuſeon, Zazenbuſen, Stainbeim, S& Phuoveld
omnibus eorum attinentiis. Et poſtea ad annum 1284. DPodem anno Vol--
landus abbas & conventus Hirſaugienſis vendiderunt abbati & conventui
Bebenhuſano omnes Juas poſſeſiones, quas habebant apud Bunikheim tam in
ipfa civitate, quam in terminis ſive Marca, vel extra Marcam eiusdem
civitatis, & in Batenbeim. Quæ Vollandum iterum ad clavum, quem
reſignaverat, rediiſſe oſtendunt.
XXII. Ut iam libro præcedente intelleximus, abbates Hirſaugienſes, Prepoßtura
dignitate ſeſe abdicantes, in Rothenſem Præpoſituram ſeceſſerunt, reli- Rothenſis.
quum vitæ bene ac tranquille tranſacturi. Hac tam quieta ſorte fruitus
haud eſt Henricus, de quo paullo ante, cui quidem abbatiam ſuam in
manus conventus ſpontanee reſignanti an. 1196. ut teſtatur Trithemius ), 9. Lf· As.
fratres, ne vel inopia vel tadio vitæ laboraret, Præpoſi turam in Rothe
pro ſuſtentatione ſua, quoad viveret, aſignarunt: in qua per ſex menſes
in mœrore ſpiritus, & amaritudine mentis, lacrymisque ferme continuis
upervixit, memoriam agens omnium iniquitatum ſuarum (negligentiarum
ſcilicet in paſtorali munere). Unde brevi mœrore conſumtus auno ſequenti
moritur, quarto videlicet nonarum Iunii, ad introitum ccelaſe Rothenſi
iuxta Ruperti abbatis tumbam ſopultus.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0065