http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0069
SEC. XIII. O. S. B. VIII. 67
Auſtrius eſt dictus ob ſpem, quam habuit, genus ſuum in Auſtria poſt SECULVUVM
extinctam ſtirpem Babenbergicam propagandi: ipſe vero Rudolphus pro- —III.
pagator fuit ſtirpis Marchio- Badenſis, in eccleſias & monaſteria, Alba-
num præprimis, ut mox videbimus, , munificus ac liberalis, uti apud
Schopflinum notatur.
XXV. Alpirſpacenſe coenobium, quod profectum ſuum utrique SS. Alpirſpacent
Blaſii & Aurelii monaſterio debet, leculo XIII. ſat illuſtre extitit, cuius
integram fere abbatum ſeriem monumenta extranea pleraque ſi ſiſtunt, dum
abbates Alpirſpacenſes paſſim pro dexteritate ſua ad maiora etiam procul
fuere vocati negotia, iisque adhibiti. Sic apud P. Herrgott a) anno 1211. 2) Genealag.
Burchardus de Alpirſpach, auctoritate Henrici epiſcopi Argentinenſis &
Alberti comitis de Habsburg, monaſterium S. Trudperti contra iniurias
& ulurpationes advocatorum de Staufen in tuto poſuit. Apud P. Ar-
ſenium Sulger in monaſterii Zwifaltenſis Annalibus b) legitur charta Die- b) Z,.188.
terici abbatis Alpirſpacenſis an. 1231. qua arbiter sura Manegoldo Præ-
poſito in Denkendorf ſententiam fert pro ſacello in Mochenthal, contra,
ac Conradus epiſcopus Conſtantienſis ante ſedecim annos decreverat.
F. I. p. 213.
Apud Beſoldum in documentis redivivis monaſteriorum Wirtember-
giæ ) Ludovicus dux de Tecke, dum anno 1251. determinavit iuris- c) Z Lt. 149.
dictionem abbatiæ Alpirſpacenſi in oppido Dornheim competentem, ad
Bertholdum abbatem provocat, qui contra Volmarum militem de Bran-
decke ius ſuum propugnavit tunc vivens, & euram abbatia tenens mona-
ſterii in Alpirſpach. Quæ verba illum iam tunc mortuum indicarent, ni-
ſi in hac ipſa charta inter huius facti teſtes videntes & audientes primus
occurreret Berehtoldus abbas dicti manaſterii. Quis vero ille ſit, qui mox
anno ſequenti in ſupra d) citata charta Wolmari comitis de Veringen NXII.
anni 1252. pro Reichenbacenſi monaſterio inter teſtes legitur . abbas
de Alpirſpach, nuspiam deprehendere potui. Cruſius, dum in Annali-
bus Sueviæ e) refert, Eberhardum Conſtantienſem epiſcopum an. 1256. . II. F.
adprobaſſe permutationem quamdam inter abbatem & conventum Alpir-Ul. c. 11. f.
ſpacenſem, ac plebanum in Dornheim initam abbatis nomen reticet.
Alibi eodem anno notatur Albertus abbas, qui in charta anni 12 58. qua
de iure proprietatis quorumdam hominum monaſterii Alpirſpacenſis &
S. Georgii pronuntiatur, ſic orditur: B. maieſtate divina abbas de Albirs
bach & conventus ibidem. An. 1271. occurrit Volmarus.
Citatus Cruſius f) nullum abbatis nomen exprimit, dum recenſet Eber- F) L. . oz.
hardi epiſcopi Conſtantienſis litteras an. 1272. confirmantes unionem ec-*
I 2 cleſia-
Habsb. LIIJ.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0069