http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0070
68 HIST. NIGRE SILVE L. VIII.
Ssrtiun cleſiarum parochialium in Dornheim & Meſſingen, quas iam Bonifacius
VIII. P. huic monaſterio poſt rectorum deceſſum incorporandas decreve-
rat. Rem hanc confirmarunt S. Moguntinæ ſedis iudices II. Kal. Iunii an.
1273. Volmari autem abbatis nomen notatur in charta an. 1276. & in
alia an. 1278. apud Beſoldum, qua notum facit Hermannus comes de
Sulze, ſe villam Hopffow vendidiſſe monaſterio Alpirſpacenſi pro r20.
marcis. Huc quoque pertinet anni ſequentis inſtrumentum, quod ex
chartulario Alpirſpacenſi habemus, ubi an. 1297. notatur loannes abbas.
a) L.e. p. 187. Cruſius a) an. 1299. chartam profert, qua prædium monaſterii Alpirſpa-
cenſis, apud Reichenbach ſitum, cum omnibus appendiciis ſeu iuribus
ad infirmariam ſui monaſterii, centumque annuatim paſcendos mendicos
confert, ita ordientem: Albertus miſeratione divina abbas & conventus
in Alpirſpach.
—
Cæln Kniebis XNVI. Ad monaſterium hoc Alpirſpacenſe pervenit ſec. ſequenti cella
Kniebis, inter aſperrimos Nigræ Silvæ ſeptentrionalis montes ſita, Knie-
) Poetm. re- puz dicta apud Beſoldum b) in inſtrumento confirmationis factæ a Fride-
x52. *. rico comite de Furſtenberg an. 1290. religioſis viris in Kniebuz in Ni-
gra Silva commorantibus, Ainnovando nimirum omnem libertatem factam
prædictis fratribus in area, in nemoribus, paſcuis, piſcaturis ab epiſcopo
Bahenber. genſi , uec uon epiſcopo Couſtantienſi, & a patre noſtro pure S
Empliciter propter Deum, & ob reverentiam glorigſæ virginis Mariæ pa-
tronæ eccleſiæ in RKniebuz. Patrem initio chartæ nominaverat cognominem
Pridericum comitem de Fyrſtinberck felicis recordationis, qui in feudum
tenuerat ea bona a diæceſano ſeu diæcefi Babenbergenſi, quæ etiam feuda
reſignavit ad mannm Berchtoldi epiſcopi tunc temporis reſidentis ibidem,
nibilominus ſuir Jupplicationibns ac precibus obtinuit apud prafatum epi-
ſcupum, & ipſe pradictam aream, nemus, paſcuas, piſcaturas cum aliis
attinentiis contulit ſupradictis viris religioſi j, eorumgque ſucceſſoribus iu-
re hereditario ſub aunuo cenſu; ita gquod iam ſupradicti fratres ſingulis
aunis exſolvant unam libram ceræ ad AMeium. theſaurarii, ſive gqui præłſt
cameræ monaſterii Babenbergenſis. Supra iam memoravimus Fridericum,
Henrici I. gentis Fürſtenbergicæ conditoris filium, qui etiam habuit Fri-
dericum filium cognominem: credtur tamen pater anno demum 1296.
mortuus & Wolfaci ſepultus, quam dynaſtiam familiæ Fürſtenbergicæ
attulit Udelhildis uxor Friderici, qui in mox memorato Friderici fili in-
ſtrumento an. 1290. felitis recordationis dicitur; unde iam tum mortuus
cenſeri poſſet. Cæterum iunior hic Fridericus ille haud dubie Friderigus
fit comes de Fürſtenberg, qui notante Datio de pace imperii publica
an-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0070