http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0076
74 HIST. NIGR SILVME L. VIII.
Sscvwvx Sequenti menſe Aprili abbas & cellerarius monaſterii de Alba concedunt
XII. cuidam Kraftoni, Ccivi de Bruchſella, quamdam curiam lapideam, torcu-
—lar & horreum, &‚ curiam pecorum titulo annui cenſus. Apud Scheœ-
a) Biſt. Bad. pflinum àa) duo eiusdem anni exſtant inſtrumenta, unum feria quinta
7. V. f. 303 proxima ante feſtum beati loannis Baptiſtæ datum, quo Eberhardus co-
mes Wirtembergicus & ugor eius Irmengardis omne ſuum ius in villis
Langenſteinbach aliisque monaſterio Abæ dominorum tradunt: in altero
Agnes marchionilſſa Badenſis, uxor Hermanni VII. memoratam villam a
Anno 1299. Gerardus miles de Ubeſtat, Swikerus item & Gerhardus
filii vendiderunt monaſterio de Alba pro 220. libris Hallenſium tertiam
partem decimæ utriusque frumenti in marchia Bruchſellenſi, cum con-
ſenſu Wilhelmi comitis de Katzenelebogen, a quo partem hanc decima-
rum Rudolphus de Roſſewag in feudum tenebat, quod Gerardus aliis red-
integravit bonis cum conſenſu comitis, qui in uno huius chartæ exem-
plo ſe Wilhelmum, in altero vero Dieterum nominat. Vid. Iongelini no-
titia abbatiarum Ciſtercienſ.
Monaſterium XXXIV. Originem monaſterii Tennebacenſis, eiusdem Ciſtercienſis or-
Tennenba- dinis, ac fundatorem Bertoldum IV. Zaringiæ ducem libro ſuperiore in-
LQehlie. . .
dicavimus. Huius genero Egenoni comiti de Urach duos fuiſſe filios,
b)) peg. 320, Conradum & Bertoldum, narrat Conradus Urſpergenſis in chronico b):
quos utpote ſuos ex ſorore nepotes Bertoldus V. Philippo regi pro ex-
penſis obligaverat, quin eos poſtea exſolveret, quare hi oppido compul-
K, ut idem ſubdit, ſe ipſos quum plurimi abſolverunt, utpote dominus
Curaclus S& Berthoöldus filii Eginonis comitis de Urach, gquorum Conra-
dus, poſtenodum conferens ſe ad ordinem Ciſtercienſium, fuit abbas Ciſter-
cienſis, indegue per ſedem apoſtolicam trauslatus fuit Romæ epiſcopus car-
dinalis, Portuenſis ſcilicet & S. Ruffing. Alter vero, Ber holdus videlicet,
fuit abbas in Luxirach: nam in periculo captivitutis conſtituti ambo Deo
repromiſerunt, gquod ſi eſent Iiberati, ad monachicam vitam ſe conferrent.
Bertholdi iam abbatis nomen in Philippi Rom. regis charta an. 1207.
c) pag. 296. legitur in additionibus Auſtriæ ſacræ c). In epitome fratrum Lucellen-
²) Pg. 174 ſium auck. Bernardino Buchinger abbate Lucellenſi & Maulbrunnenſi d).
Bertholdus cum fratre Conrado votum monachatus exfſolviſſe circa an-
num 1205. dicitur Lucelle, inde expetitus abbas Tennenbacenſis, quin-
decim annos præfuiſſe „abbas deinde Lucellenſis octavus. Conradi vi-
ta legi poteit in faſciculol ſanctorum ordinis Ciſtercienſis Lib. I. diſtinctio-
ne 26.
Ut
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0076