http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0091
SEC. XIII. O. S. B. VIII. 89
Colonienfis an. 1260. cap. 5. a), & ex concilio Vindobon. an. 1267. b) Sscurvx
Provocavimus ibi ſimul ad antiquas imagines monachorum cum cuculla XIII.
& toga nigra, tunica autem ſeu camiſia alba, vel albicante ſaltem, pro-S
ut nimirum nativus lanæ color erat, Innocentio III. an. 1213. in ijam 2 7“, e
laudata decretali ad abbatem & conventum Sublacenſem epiſtola firmiter b) l. . 632.
inhibente, ne quis de cætero monachorum lincis camiſiis uteretur; quibus
nempe interularum loco monachi ſub cuculla utebantur. Hanc circa
ſeculum XIII. ſtrictam admodum deprehendimus in icone codicis litur-
gici Rhenaugienſis, in quo ad pedes S. Fintani adgeniculatur Henricus
II. ab anno 1195. uſque 1224. ibidem abbas, cum pedo paſtorali, &.
tonſura pro more illius ævi in ſummo vertice conſpicua, barba non ad
cutem uſque raſa, cuculla ſtrictiore inferius anſata, manicis tamen lon-
gioribus.
XLI. Acriter imprimis hudatus pontifex Innocentius III. perſtringit Vidus.
vitium proprietatis, quando nimirum paſſim ſeparati erant conventus
atque abbatis proventus: unde cavet, ne lautioris prandii cauſa conven-
tus abſtrahatur extra refectorium, in quo veſci carnibus prohibet,
tantum quod monachis in infirmitorio ſecundum Regulam licitus fuerit
carnium eſus. Hunc tamen fanis quoque indulſerunt ſtatuta Hugonis V.
abbatis Cluniacenſis an. 1204. excepto die Mercurii & Sabbathi, niſi
fuerint infirmi. Oddo Cardinalis legatus in Angliam, quo etiam diſci-
plina Cluniacenſis pervaſerat, a Gregorio IX. an. 1237. in concilio-
Londinenſi laudat abhbatum Benedictinorum pietatem, apud Raynaldum c)α Amal. Z.
qui in publicis ordinis comitiis ad revocandam veterem obſervantiam WIII. 5. 454.
circa carnium eſum deliberaverant. In hudata porrò Innocentii III. P.
epiſtola plura alia adhuc circa victum monachorum caventur.
Erat tunc porro genus quoddam commune præbendarum ad menfam
regularem, ut paſſim quoque in necrologiis adnotatur: datur prabenſa;
ad voluntatem nempe eorum, qui preces & anniverſaria hac conditione
fundaverant. EHis tamen facile multiplicabantur onera chori, aliunde
tunc prope importabilia ex variis pſalmis precibusque, quæ officio ca-
nonico accedebant, tempusque diurnum ac nocturnum conſumebant
quietis & otii, quod ad ſtudia litterarum aliosque labores impendi po-
tuiſſet. Cuius vero rei incommodum plurium ſeculorum multis exponit
P. Herrgott præfatione in veterem diſciplinam monaſticam d). V.
XLII. Trithemius in libro de viris illuſtribus Germaniæ obſervavit, Studia litte-
ex eo tempore, quo ordines Mendicantium adoleſcente ſeculo XIII. farum.
coeperunt effloreſcere ſub Friderico II. imp. ſtudia litterarum apud Be-
MakT. GERBERTI NIG. SILVA T. II. M. ne⸗-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0091