http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0099
§SEC. XIII. O. §S. B. VIII. 97
Dominicani autem & Franciſcani velut ex inſtituto ſuo adprobatione- Sxcurva
que apoſtolica Honorii HI. an. 1219. functionum eccleſiaſticarum licen- XlII.
tiam ſibi ſumebant; ac Dominicani imprimis prædicandi officium ven- Se
dicabant, ob id Prædicatores dicti, in quorum gratiam Honorius III. eo-
dem anno ſpeciatim archiepiſcopis, epiſcopis, abbatibus aliisque eccle-
ſiarum prælatis ſcripſerat. Certatim etiam ad dignitates præcipuas afſſume-
bantur, præripientes veluti avitum hoc decus cæteris ordinibus, Bene-
dictino cumprimis, ut ſuperioribus libris vidimus, qui quum aliquando
ipſum Romanum pontificatum quaſi hereditarium habere viderentur, ſe-
culo XIII. unus ex illo ordine Petrus Ceeleſtinus ad breve tempus tiaram
pontificiam, antequam a Bonifacio VIII. eius ſucceffore in triregnum ſub-
limaretur, ſuſtinere potuit, paucis quoque purpura ornatis.
Modeſte tamen cumprimis viciſſitudinem hanc tulerunt Benedictini,
utpote aliis etiam anteriorum & poſteriorum temporum revolutionibus
veluti edocti, confirmatique ad hoc ingi S. Regulæ lectione, quæ ab
ipſis etiam præcipuis ſeculi magnatibus optima ſemper prudentiæ & mo-
derationis norma eſt habita, quamque iam Gregorius M. Regulam diſcre-
tione præcipuam adpellavit. Neque etiam ſuis laudibus novos hos ordi-
nes defraudarunt Benedictini. Teſtem ex multis unum adducere iuvat
Paduanum S. lIuſtinæ monachum in chronico apud Urſtiſium a) ad an. ) Sript. Ger.
1215. ita effatum: circa hæc tempora divina providentia brotruſit ad or- P. I. p. 583·
tum de miſericordi Juæ theſauris duo magna laminaria, ordines videli-
cet Prædicatorum & Fratrum Minorum, gquos Deus in frmamento eccle-
ſiæ ſtabilivit, & per ipſorum doctrinam lucidan & apertam, & bone-
Ntæ converſationis ſplendorem totum mundum errorum tenebris involutum
mirabiliter illuſtravit. Matthæus Paris nobis declarat, quantam fibi hi
ordines exiſtimationem apud principes quoque comparaverint eorum con-
ſiliis & legationibus adhibiti, ſic ad an. 1236. ſcribens: EKrunt Minores
S Prædicatores magnatum conſiliatores & nuntii, etiam domini Papa
ſecretarii, nimis in hoc gratiam ſbi ſeculorium ecomparantes. Et ad an.
1239. Facti ſunt eo tempore Pradicatores & Minores regum conſiliarii
S& nuntii ſpeciales, ut ſicut quondam mollibus induti in domibus rogum
erant, ita tunc, gqui vilibus vrſtiebantur, in domibus, cameris S galr⸗
tiis erant principum.
Mirus autem ad novos hos ordines virorum ingenio, doctrina, vita
& moribus præſtantifſimorum confluxus, quos inter M. loannes Egi-
dius, inſignis primum TPhilippi Auguſti medicus, deinde doctor & pro-
feſſor tbeologus, an. 1222. Dominicanis Parifienſibus tertiam ſynodum
MaART. GERBERTI NIG. SILVA. T. II. N fſuam
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0099