http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0104
102 HIST. NIGRE SILV L. VIII.
Sscuru qui, ut ſeitis, ſape terram noſtram cum longis baculis & largis ocreis
XIII. ſub rapidiſſimo ſole ſudoribus æſtuantes pertranſeuni, ac limina Sanktorum
= Hiſitant, laudes Deo & Sanctis eius decantando. Et quia ad eos aligquan-
do miſſi Fratres male tractati redierunt, nullus ad ipſos ire compellitur
frater, niſi qui gloria divina S& animarum zelo infammatus inſpiratione
eœleſti ire velit &.
Subdit porro, nonaginta circiter Fratres illico furrexiſſe, miro mar-
tyrii deſiderio flagrantes atque in Germaniam ire paratos, deſignatum
vero miniſtrum Germaniæ F. Cæfarium Spira oriundum. Hic adſcito
ſibi cum aliis ſocio imprimis fido F. Iordano de Yones in Germaniam
perrexit, ubi anno ſequente, pluribus iam receptis fratribus tam clericis
quam laicis, capitulum provinciale Wormatiæ cum fratribus de civitati-
bus vicinioribus inſtituit: poſtea autem defiderio fruendi conſortio S.
Franciſci Aſſiſum rediit, an. 1223. in comitiis abſolutus a miniſteriatu
Germaniæ. Subſtitutus ei F. Albertus de Piſa huc adventans in capitulo
Spiræ celebrato F. Marcum de Mediolano cuſtodem Franconiæ, F. An-
gelum de Wormatia cuſtodem Bavariæ & Sueviæ, F. Iacobum cuſtodem
Alſatie, F. loannem de Plano Carpinis cuſtodem Saxoniæ conſtituit:
2) Z. I. pag- vui zidem, pergit Waddingus a) Toauni glericorum Spirenſiten multitudi-
7 ni concionari demandatum eſt. Sermone finito dominus epiſcopus Spirenſis
Fratres ordinis clero & populo ſuo ſerio recommendaus, conceſſit ipfſis
prædicandi & confeſſiones audiendi in ſua diœceſi auctoritatem, gquorum
pradicationibus & exemplis plurimi abnegato ſeculo, Jacro ſe ordini
manciparunt. .
Neque enim fratribus aliter faciendum indulſit S. Franciſcus, quam ut
ab epiſcopis vocati & admiſſi ſua officia præſtarent; unde etiam, quum
fui aliquando conqueſti oggererent, quod ab eccleſiarum rectoribus non
admitterentur ad divini verbi miniſterium, atque ideo indultum apoſto-
licom impetrandum ſuaderent, quo inſalutatis etiam epiſcopis poſſent
prædicare, eosdem indignabundus repulit, hoc ſuis ſingulare eſſe debere
privilegium dictitans, nullum habere privilegium, ut apud Waddingum
b) Z. Lp. 300. ad an. 1219. b) legere eſt: obiicientibus vero duritiem plurium clerico-
rum eos non admittentium, ipſe de ſua ſententia nihil remittens repo-
ſuit: in adiutorium clericorum miſſi ſimus &c. In ultimo quoque ad
ſuos ante mortem ſermone reverentiam erga ſacerdotes imprimis incub-
*) Ivid. Z II. Cavit C).
.· 143. Ex diceceſibus ergo illis, quæ partem aliquam hierarchiæ ſibi in Ni-
gra filva vindicant, prima fuit Spirenſis, in qua ordo S. Franciſci ad-
miſſus fuit; in-Conſtantienſem quoque brevi poſt penetravit, quum iam
an.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0104