Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 107
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0109
SEC. XIII. O. §. B. VIII. 107

pretandi Dionyſium theologiæ myſticæ anteſignanum. Dum hoc *vO,

SECULUVM
XIII

quo tantum fuit philoſophiæ ſtudium eiusque cum theologia Chriſtiana mmasne:

commixtio, theologia nimium metaphyſice conſideraretur ac tractaretur,
mirum haud eſt, quod ubi a theoria ad praxim factus eſt progreſſus, &
a ſpirituali ad corporale, atque ab internis ad externa, dum ad ſum-
ma & perfectiora contenditur, ad extrema quæque facta ſit prolapſio.

Qui optime fuerant animati, videntes dolentesque proclivitatem hu-
manæ naturæ, quæ in abundantia rerum coërcere ſe haud pateretur, ob-
turandum eſſe ipſum fontem ſeu ſcaturiginem exiſtimaverunt. S. Do-
minicum primo quidem rerum omnium abdicationem haud intendiſſe,
ſupra intelleximus; mox vero exemplo S. Franciſci ad ſtudium pauper-
tatis inductus, rem tamen eo non perduxit, quo S. Franciſcus, qui, ut
vel quidquam remitteret, adduci haud potuit: quidquid etiam F. Elias
ageret in primis ſtatim ordinis comitiis an. 1219. ad quæ plusquam quin-
que millia Fratrum Minorum convenerunt Alſſiſium, ubi tunc præſens &
S. Dominicus aderat. Inductus etiam ad perſuadendum Franciſcum eſt
celebratiſſimus Hugo cardinalis Oſtienſis, obtendebatur ei non ſolum vi-
rorum doctiſſimorum graviſſimorumque conſilium, quum ipſe ſimplex
eſſet & illitteratus, verum etiam auctoritas regule SS. Auguſtini, Be-
nedicti & Baſilii: neque vero vel hac auctoritate indnci potuit S. Fran-
cifcus, ut aliquid a copto rigore remitteret. Non ergo, reſponde-
bat inter alia, eur oliam mibi nomiuetie regulom, nogué Auguſtini, ne-
qut Benedicti, negue aliorum vivendi normam, prater eam, gquæ mihi à
Domino pro ſua benignitate & miſericordia defuper eſt conceſſa. Ad car-
dinalem autem Ol ſtienſem converſus: Mi, inquit, ſapientes, gquos veſtra
dominatio laudat, & mihi gommendat, vellent ſun humana prudentia
S& Deum & vosmet decipere; ſed vere ſoniotipſos decipiunt, deſtruere &
coneulcare volentes ea, gquæ per me indignum ſervum ſuum loguitur Cbri-
ſtus pro ipſorum ſalute, & totius ordinis incremento. Ad hæc abeunte
S. Franciſco cardinalis perſuaſit Fratribus „ ut adquieſcerent apoſtolieo
viro.
Poſt mortem S. Patris variis ſtudiis acka eſt hæc cauſa, atque adhuc
multo magis exagitata. Dum enim primum Gregorii HX. auckoritate ali-

quæ mitigationes eſſent facte, erant, quos Zelatores ſeu Spirituales vo-
cabant, quibus id minime faciendum e videretur: contra quos Inno-

centius IV. an. 124.5. bronuntia vit, ex quibus alii ſponte, alii a Mini-

ſtro generali compulſi exulabant, quos poſtea Joannes de Parma, ipſe
ex ſecta Spiritualium atus Miniſter anno 1247. iterum revocavit. Res
⏑2 gui⸗-


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0109