http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0110
SycULVM
XIII.
108 HIST. NIGRE SILVE L. VIII.
quidem deinde prudentia S. Bonaventuræ aliquamdiu ſedata, poſt eius
— vero obitum in novas flammas prorupit, ut apad eumdem Waddingum
„ 7. 11 m S. = paſſim legere eſt a).
1ſ6r4.
299.
c) T. III. p.
835.
4) pag. 332.
e) Con-. Labb.
T. XI. p. 156.
Eminuit inter iſtas ordinis de paupertate controverſias F. Petrus Ioan-
nes Olivi de Serignano, quem ſui vivum perſecuti ſunt ut caput Beguar-
dorum & Fratricellorum, ſepultum vero exhumarunt, eiusque ofſa ſimul
cum operibus combuſſerunt an. 1279. quem tamen Angelus Clarenus
eius familiaris poſt mortem miraculis claruiſſe ſcribit, illumque Wad-
dingus ad hunc annum b) ab omni hæreſeos ſuſpicione liberat. Affert
ex eo Bulæus in hiſtoria Univerſitatis Pariſienſis c) eius fidei profeſſio-
nem, quam moriens edidit, in qua nihil ſe novi aſſeruiſſe dicebat, ſed
anteſignanos habuiſſe quatuor magnos magiſtros Pariſienſes, qui ex præ-
cepto Haymonis generalis Minoritarum regulam explicarunt.
Refert Conradus abbas Urſpergenſis in chron. d) ad an. 1212. vidiſſe
ſe Romæ quosdam cum ſuo magiſtro, ut putat, Bernardo, pauperes de
Lugdunog, quos Innocentius HI. propter quædam ſuperſtitioſa in ipfſorum
converſatione reiecerit, quosdam vero alios eorum loco exurgentes, qui
„ſe adpellabant pauperes minores, confirmaverit. „Hi (ſubdit) prædicta
„ö ſuperſtitioſa & probrola reſpuebant, ſed præciſe nudis pedibus tam æſta-
„te quam hieme ambulabant, & neque pecuniam neque quidquam aliud
„præter victum accipiebant, & ſi quando veſtem neceſſariam quisquam
„ipfis ſponte conferebat; non enim quidquam peteßant ab aliquo. Hi
„tamen poſtea attendentes, quod nonnumquam nimiæ humilitatis nomen
„gloriationem importet, & de nomine paupertatis, quum multi eam
„fruſtra ſuſtineant, apud Deum vanius inde gloriantur, maluerunt ad-
„Pellari minores fratres, quam minores pauperes. Alii, videlicet Præ-
„dicatores, in locum Humiliatorum ſucceſſiſſe creduntur. Humiliati quip-
„pe nulla habita auctoritate aut licentia Prælatorum, mittentes falcem
„in meſſem alienam populis prædicabant, & vitam illorum plerumque
„regere ſatagebant, & confeſſiones audire, & miniſteriis ſacerdotum de-
„Togare. Qaæ volens corrigere Papa ordinem Prædicatorum inſtituit &
„cConfirmavit.“ Ordo tamen Humiliatorum ſeculo XIII. necdum peni-
tus fuit ſublatus, ſed ad ordinem S. Benedicti eſt reductus poſt conci-
lium Lateranenſe an. 1215. ſub Innocentio III. in quo can. 13. e) ſic
eſt ſtatutum: Ne nimia religionum diverſitas gravem in eccleſia Dei con-
JFiſionem inducat, firmiter probibemus, ne gitis de cæatero novam religio-
nem inveniat, ſed guicumgue ad religionem converti voluerit, unam de
adprobatis aſſumat. In ſæpe citato codice Argentinenſi coævo cura Ma-
gni
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0110