http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0119
SEC. XIV. O. S. B. IX. 117
vari, Guelphi vero cum Roberto Siciliæ rege a Friderico Auſtriaco ſta- Szcuren
bant, nimirum Ioanni XXII. P. addicti, quem Ludovicus Bavarus exa-
gitabat, hæreſeos etiam non unius accuſatum, pontificatuque extorrem
denuntiatum, conſtituto Nicolao V. antipapa, a quo & Romæ corona-
tus fuit an. 1328. cum viciſſim pſeudo-pontifici tiaram pontificiam dediſ-
ſet Ludovicus ad Baſilicam Lateranenſem occurrenti. Scripſit tunc tem-
poris Marinus ſanctus Venetus plures ſub expeditione Ludovici Bavari
in Italiam epiſtolas a), quarum una ad Bertrandum in Lombardia legatum, 2) . xril
perſuaſum ſe eſſe conteſtatur, pontifices priores quidem bona intentione 1ag 303.
tantum rebus impendiſſe imperii; cæterum ſi vidiſſent, quæ eveniſſent
inde, aliter fuiſſe acturos. Mortuo Ioanne XXII. an. 1334. ſtatim Lu-
dovicus Bavarus legatos ad Benedictum XII. eius ſucceſſorem miſit: Sed
heu! ſcribitlo. Vitoduranus, eorum expectatio inanis fuit, quia rex Fran-
ciæ & rex Boemiæ, qui imperatoris felicibus ſemper tunc ſucceſſibus in-
videbant, percipientes papum unacum cardinalibus velle propiciari impe-
ratori, & ad gratiam eum recipere velle, ipſum averterunt propoſitum
ſuum nobiliſſimum irritantes, ſicque legati imperatoris ſine fructu reverſi
ſunt, fruſtra habitis multis laboribus & expenſic. Narrat iterum ite-
rumque ſubmiſſos legatos ac durius etiam habitos. Auctori huic ex or-
dine Minorum, qui tunc incentore præcipue Wilh. Oocamo partes Lu-
dovici contra ſummam ſedem agebant, in Ioannem XXII. cumprimis
iniurio, fides undequaque non eſt adhibenda: dum conſtat ſub Benedi-
cto XII. vacaſſe contentiones illas, licet equidem pontifex rege Franciæ
inſtigante non relaxarit cenfuram, qua paſſim omnia conturbabantur,
dum partes ubique gentium interdicto ſupponerentur. Extat in archivio
San.-Blaſ. Gaucelini ep. Albanenſis declaratio, an. 1339. pluribus chartis
pro ſingulis eccleſiis concepta, quod monachi S. Blaſii poſſint licite di-
vina celebrare, quum nunquam adhæſerint Ludovico Bavaro imp.
In eum anathema poſtea Clemens VI. iterum an. 1343. ſtrinxit, egit-
que, ut Carolus Henrici VII. nepos in imperatorem eligeretur felici equi-
dem ſucceſſu profectuque reſtitutæ ſacerdotium inter & imperium pacis
& concordiæ. Reſcidit is, ut apud Raynaldum ad an. 1347. legere eſt,
quæ a Ludovico Bavaro contra Romanæ eccleſiæ iura dignitatemque ſunt
acta. Romam an. 135. Innocentio VI. P. profectus ad capeſſendam co-
ronam a Gibellinis ipſoque Petrarcha, qui ab eorum partibus erat, fru-
ſtra eſt concitatus, Henrici VII. avi ſui exemplo ob oculos poſito, cui
Gibellinorum conſilia exitio fuerunt, exacerbatis Guelphis, quos Caro-
lus beneficiis & prærogativis ſibi conciliavit. An. 1365. Urbanum V.
P 3 etiam
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0119