http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0124
I22 HIHIST. NICGRE SILVEB L. IX.
SzcvrUXX vincialem Rudolphum Habſpurgicum ex linea Laufenburgica, ad quam
— non attinebant ditiones illeæ Helveticæ, quæ reipublicæ Helveticæ con-
gituendæ locum primo præbuerunt, ut ſcriptor coævus Io. Vitoduranus
ad an. 1315. his verbis declarat: OQuædam gens ruſticalis in vallibus di-
Etis Suiz babitaus, montibus fere excelſis ubigue vallata, confiſa de mon-
tium ſuorum Praſidiis S munitionibus frmiſſimis ab obedientia & ſtipen-
diis & couſuetis ſerviciis duci Eupoldo debitis ſe ſubtraxit: & ad reſi-
Kendum ſibi ſe prapara? . Quibus occurtens Lupoldus eodem – con-
ſociatis Uraniis & Subfilvanis ad Morgatum victus fugit, ut etiam apud
Vitoduranum legere eſt. Interim gravifſimis cum Ludovico Bavaro bel-
lis abſtrahuntur Pridericus & Tupoldus. conciliantur vero poſt eorum
fata Otto & Albertus, Ottone an. 1331. a Ludovico conſtituto imperii
a) Z. I. &ri- vicario, ut apud Oefelium àa) legere eſt, litteras etiam inveſtituræ pro Ot-
ptor. K. B. ?. tone & Alberto einsdem Ludovici, qui an. 1330. urbes Schafhauſen,
758. Rheinfelden, Neuburg: & Briſach ad finitimum Nigræ ſilveæ Rhenum
Auſtriacis oppignoraverat. Hæc inter varia utrimque fœdera pagorum,
urbium, que nos propius attinent, Baſileenſis & Friburgenſis, Argenti-
nenſis cum urbibus imperii, Bertoldi ep. Argentor. cum duce Auſtrix,
aliorumque principum ſunt firmata, varioque ſub Marte ſequentibus an-
nis pugnatum, pace an. 1340. ab Agnete regina Hungariæ conciliata:
anno item 13 51. ab Alberto Il. ad Turicum Goluta obſidione, quæ tunc
ſæpius petebatur urbs iterum iterumque obſeſſa, accurrente etiam in-
terim acceſſione Bernatum aliarumque urbium roboratur Helveticum fœ-
dus, Carolo IV. imp an. 1352. & ſequenti inducias paciſcente, iterum-
que an. 13 56. inxta Trithemium: : qui poſtea ad an. 1386. ingenti nu-
mero recenſet nomina comitum, militum atque nobilium, qui in prælio
apud Sempach cum duce Lupoldo occubuerunt; alii alios addunt aut omit-
tunt. Ex illis, qui ad Cenſum noſtrum hiſtoriam Nigræ ſilvæ perſequen-
tes, attinent, ſunt ſequentes: Ioannes de Furſtenberg in Haslach, Wal
rus de Geroldseck, Ulrich & Otto de Stonffen: ſic Trithemio duo de
Stouffen, duo de Signowe, duo de Friburg. gidius Tſchudius vero
in hiſtoria Helv. ad an. 1386. multos ex Friburgo Briſgoiæ accumulgt,
omittit tamen loannem de Kageneck etiam Tritl hemius, habet autem
Hggonem de Schonau & Aenrienan de Schellenberg, Tſchudius ad-
dit Wolf. Henricum & certium adhuc de Bettmaringen, nonnullos et-
5) 6. 152. iam de Rheintelden, unum Könal Lächler b) de Villingen. Univerſim Tri-
themius trucidatorum numerum fuiſſe quater centum nobilium virorum
memorat. Quod vero ex eodem Trithemio retulimus de bino Caroli
IV. ad 1 uricum congreſſu, ad unum revocat Albertus Argentinenſis, ubi
Sue-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0124