http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0134
SECULUM
XIV.
1) T. V. pag.
486.
b) Hiſt. Bad.
2. I. p. 25§.
132 HIST. NIGRX SILVE L. IX.
Sunt hi comites de Friburg, qui ſibi imprimis connubiis cum Hach-
bergicis marchionibus conſuluerunt. Cum urbe Friburgenſi tamen paſ-
im conflictati, bellisque impliciti imprimis an. 1364. foœderatis dynaſtis
Nigraſilvanis de Uſenberg, Geroldseck, Schwarzenberg & Staufen, do-
nec tandem an. 13658. comites libertatem urbi mille quingentis marcis
argenti vendiderunt, ut apud Schœpflinum in hiſtoria, codiceque diplom,
Badenſi ch. 286. &c. àa) legere eſt. Supra p. 14. & 22. retulimus, quæ
ſec. XIII. acta ſint de Badenwiler, ubi hodie ampliſſima magnificarum
Romanoque nomine dignarum -thermarum rudera effoſſa comparent,
quin ulla unquam balneorum ibidem hodieque exiſtentium, aquis ſuapte
natura tepidis, in emtionibus, & venditionibus caſtri & dynaſtiæ Baden-
willanæ mentio fiat, etiam in recenſu iurium & utilitatum caſtri & dyna-
ſtie huius, quæ articulatim notantur in inſtrumento an. 1368. quo a
Conrado comite de Furſtenberg, illiusque cognato Henrico domino in
Furſtenberg (poſtquam arx & dynaſtia Badenwillana ex hereditate Stras-
bergica, ad quam familiam per Margaretham filiam Henrici de Friburg
devoluta, devenerat ad Furſtenbergicos) urbis Friburgenſis cives iterum
reſignarunt redemtam Eginoni comiti de Friburg, cuius in ecclefia
Badenwillana hodieque extat lapis ſepulcralis annum obitus 1385. de-
ſignans apud Schœpflinum b), qui paullo poſt perhibet, Conradum III.
Eginonis IV. filium comitem & Landgravium Briſgoiæ an. 1397. caſtrum
ſuum Badenwiler Rudolpho & Heſſoni marchionibus de Hachberg, ut &
Conrado comiti Tubing. domino in Liechtenegge tradidiſſe, mutuam
peçuniam ut ab eis acciperet: qua reddita ipſe eiusque heredes rece-
pturi ſint arcem, quæ vergente ſeculo ad Leopoldum Auſtriæ ducem per-
venit cum urbe cuius nobiles cives an. 1370. ſocietatem in gratiam Al-
berti & Leopoldi Auſtr. inierunt, ut charta archivii Friburg. nos docebit.
Iterum ſequenti ſeculo reddita loanni ultimo ſurculo ſtirpis comitum de
Friburg, uti deinceps etiam ſunt compellati, poſtquam iam an. 1368. ut
vidimus, pro civitate Friburgenſi dynaſtia Badenwillana Eginoni IV. eſſet
tradita. In excutiendo dominatu Furſtenbergicorum comitum eiusdem
cum Friburgenſibus proſapiæ exemplum iam præierat urbs Villinga an.
1324. ſeſe cedimendo a Götz, ſen Gotfrido & Ioanne filiis Egonis III.
ſatoris lineæ Haslacenſis, quæ ditio Haslacenſis poſt mortem loannis ad
imperium rediit cum conſenſu domini directi epiſcopi Argentoratenſis,
an. 1389. reſtituta Henrico IV. eo feudali nexu, quo adhuc obnoxia eſt
ecqleſiæ Argentoratenſi, quum iam an. 1303. Friderici I. comitis vidua
Adelhaidis, per quam ditio Wolfacenſis Furſtenbergicis obtigit, Fride-
yico epiſcopo Argent. dynaſtias Furſtenegg & Oberkirch vendidiſſet.
Floret
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0134