http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0136
134 HIST. NIGRE SILVE L. IX.
Szcvzuk müros oppidi Sekhkingen infuens rapidiſſime, bhabitatores univer ſos fere
Ilv. eius excluſit & effugavit cum pluribus etiam domibus, quas miſerabili-
eer diſipando, & a locis ſuis avellendo abduxit. Subſtitit integro hoc ad-
huc ſee. XV. linea Habsburgo-Laufenburgica uſque ad an. 1408. quo
Ioannes IV. ultimus huius ſtirpis defunctus eſt, poſtquam iam an. 1386.
civitatem cum comitatu a Ioanne III. emerat Lupoldus eodem adhue
anno apud Sempach infeliciter occumbens. Manſit tamen adhuc apud
ſuperſtitem lineam Laufenburgicam feudi loco dynaſtia Laufenburgiea at-
2) Z L is. que etiam Seconienfis, ut apud P. Herrgott in Geneal. Habsb. a) notatur.
c. 18. In tractu hoc urbium filveſtrium ad Rhenum nobiles de Howenſtein, ſeun
Hauenſtein, non confundendi cum cognominibas ad montem Hauenſtein
in Helvetia, occurrunt in chartis ſec. hoc XIV. iamque etiam in mo-
numentis San-Blaſianis ſec. XIII. Quo quidem anno 1272. Rudolphus
comes de Habsburg, Meinhardo comiti Tyrolenſi fideiuſſorem obtulit
Henricum de Owenſtein, de quo quidem haud contenderim: certe tamen
ad Nigraſilvanos pertinet Ulricus de Howenſtein miles, qui Wernerum &
Henricum de Howenſtein fratres unacum earumdem ſorore ita adhibuit, ut
emptionis tabulas ratas haberent apud Laufenberg in loco, qui dicitur
Verlisburch an. 1289. Anno 1304¾ Joannes & Ulricus de Howenſtein
fratres motam inter eos & S. Blaſii cœnobium Hitem amice demum com-
poſuerunt feria V. Poſt feſtum S. Iacobi, ut charta autographa appenſo
ſigillo docet: ubi in averfa autographi parte manu coæva hæc legun-
tur: littera domini Joannis militis dicti Sivertil ſuper caſtro ſuo Howen-
Rein. Paſſim in necrologiis San-Blaſianis familia dicta de hoc caſtro no-
tatur. An. 136. IJIoannes de Howenſtein eques anniverfarium fſibi ſta-
tuit in eccleſia Seggingenſi ad diem ſecundam Ianuarii celebrandum: ubi
porro in feſtò S. Petri Cœleſtini quot annis anniverſaria funebria per-
aguntur Rudolpho de Howenſtein.
2) 4à à. . Legitur apud Bolland. b) epiſtola Fr. Ioan. Brandenberg canonici Seco-
Murt. nienfis, in qua dicitur circ. an. 1330. templum & monaſterium S. Fri-
dolini conflagraſſe, ac annis ſequentibus eo ſe Albertum Auſt. Rom. regem
cum pluribus imperii principibus contuliſſe, quo cladem incendii arbitra-
retur. Eſt a meis ſodalibus in Pinacotheca Auſtr. animadverſum, confun-
di hic tempora cum re ipſa, incendio nimirum an. 1272., quod ſuperio-
re libro commemoravimus, ſacraque ex illo S. Fridolini lipſana erepta;
ex quibus pars an. 13 57. Rudolpho archiduci fuit donata a Margaretha
de Grynnenberg abbatiſſa monaſterii Seconienſis. Apud Bruſchium Annæ
a Weſſemburg abb. an. 1306. defunctæ, Eliſabetha de Buſnang, princeps
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0136