http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0145
SEC. XIV. O. S. B. IX. 143
Alſatiæ inferioris, ipſo Ludovico Bavaro, cui homagium præſtare detre- Szcurvx
ctabat a): ſimultates etiam cum clero habuit & capitulo Argentoratenſi, XIV.
captus an. 1337. in villa Haſelach. Ludovicus Bavarus poſtea Colum-=
bariam veniens, eum ac Baſileenſem epiſcopum ſuo ſervitio attrahere* eg. I72.
conatus eſt; Argentinenſis autem- congregationem epiſcoporum provin-
ciæ Moguntinæ perſuaſit: quibus Spiræ congregatis fruſtra Henricus
Moguntinus eum conciliare Ludovico ſtuduit. Bello idcirco petitus tan-
dem coactus Sdem dedit. Multis enarrat VYolcmarus apud Oefelium b) ?) Z. Il. Sri-
ſcriptor coævus, coniurationem factam Argentorati contra Ludovicum, ut ter . B. .
ipſum dolo tenerent & occiderent. Ludovicum nihilominus damna epi-
ſcopo illata reſarciſſe prodit charta apud eumdem Oefelium c); ſtipulata«) IL. gag.
pecuniæ ſumma, pro qua etiam fumma pecuniæ, ut habet charta, eidem??. Se.
epiſcopo ſpectabiles & nobiles viros fideles Fridericum Burggravium de
Nurembergh, Gerlacum comitem de Nazzau, Rudolphum ſeniorem de
Baden, & Fridenicum marchionem de Baden, Bertoldum comitem de
MNiffen, Rudolphum comitem de Hohenberch, Eberhardum comitem de Ge-
minoponte, & Ulricum comitem de Wirtembeng, Ludovicum de Lich-
tenbeng, Toannem de Ochſenſtein, Cbraftonem & L. de Hohenloch in
Jolidum vades dedit. Propitium is Carolum IV. habuit d), qui eidem d) Alb. Argen-
an. 13 51. Ortenaviam Rudolpho IV. de Baden oppignoratam redimen- in. f. 179.
dam conceſſit, ſequenti ſeculo a Guilielmo II. epiſ. cum urbe Argenti-
nenſi bello implicato, ſponte Ruperto cæſari redditam, ut apud Guilli-
mannum notatur e). Floruit ſub eo Thomas Argentinenſis inſignis ordi- e) De epp. Arg.
nis Eremitarum S. Auguſtini theologus, imprimis vero celebratiſſimus?“. 41I.
Ioannes Taulerus ord. Præd. theologiæ myſticæ tunc cum loan. Ruys-
brockio, quem ſæpe adibat, colebatque ad profectum vitæ interioris,
ſtator: quibus Eiſengreinius in catal. f) teſtium veritatis iungit Ioannem f) peg. 142.
Fuſt ord. FF. B. M. de monte Carmeli Priorem Argent. virum eruditio-
ne & eloquentia clarum, theologum ſacrarum legum exercitatiſſimum.
Hi omnes fato funcki ſunt ſub Bertoldi ſucceſſore Ioanne II. in cuius
epiſcopatum, ut Guillimannus memorat 9), incidit memorabilis ille terræ &) c. b. 324.
motus, quo Boſfilea pene tota fubruta, & Argentinæ quoque haud par-
va accepta damna an. 1356. feſto die D. Lucæ evang. duravitque per
annum pene integrum non eodem tamen tremore & terrore, ut tamen
anno ſequenti in feſto S. Sophiæ validius concuſſi Argentoratenſes in campis
primum, deinde a magiſtratu revocati in hortis urbis tentoria fixerint ad
habitandum. Ioanni II. poſt Iuannem III. ſucceſſit ſupra laudatus Lamber-
tus de Buren, quem ad ſedem Argentoratenſem tranſüſſe perhibet Gal-
lia Chriſiana an. 1271. precibus imperatoris, annnente Gregorio .
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0145