http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0148
146 HIST. NIGRE SILVE L. I
Szcurvx nicon monaſterii Gengenbacenſis apud Lunigium anno 1302. præfuiſſe
„Ilv. (Quem tamen iam in charta 1300. notavi) mortuum an. 1323. decima
m nona Nov. Alberonem autem eius ſucceſſorem 29. Ian. an. 1329. quo ei
Walterus ſucceſſit: qui in monumentis monaſterii S. Georgii compoſi-
tionem feciſſe legitur cum illo manaſterio an. 1344. ſuper quibusdam
mancipiis. Chronicon annum obitus eius incertum eſſe dicit, præfuiſſe
autem adhuc an. 134 5. & Bertoldum an. 1349. .
Huic celebratiſſimus ille Lambertus de Burn, Wilhelmi de Burn,
equitis aurati filius ſucceſſit: guem parentes càpeſſendi imperii cultus gra-
tia, pergit chronicon Gengenbacenſe, in hoc monaſterium collocaruut,
qui poſtea habitum Benedicinum in Neovillenſi cœnobio ſuſcepit, & adeo
doctrina & pietate profecit, ut ex eodem loco in abbatem monaſterii Gen-
genbacenſis poſtularetir. Verum banc dignitatem adeptus, multo maiori
diligentia litteris incubuit, atque ſua eruditione apud omnes magnum ſibi
nomen comparavit. Anno 1357. mancipia quædam monaſterii ſui Gen-
genbacenſis cum San-Georgiano permutavit, iterumque an. 1372. iam
epiſcopus retenta tunc adhuc abbatia cum Eberhardo abb. S. Georgij.
In append. hiſtoriæ Geroldseck legitur transactio inter eum & Wal-
terum vocatum de Tuwingen dominum in Geroldzecke, Henricum de
a) Pragmati- Geroldsecke & Georgium fratrem eius an. 1360. a) In tanti viri gra-
e Gengties- tiam edimus ex archivio San-Blaſiano Philippi Cavallicenſis epiſc. char-
Geroldteek tam an. 1360. iuſſu ſummi pontificis viſitantis eodem anno pro vincias
DUrtund, pag. Trevirenſem, Moguntinenſem &c., atque adeo monaſterium S. Blaſii in
e. cella Wittnau præſentibus venerabili Patre domino Lamberto abbate Gen-
genbacenſi O. S. B. Argentinenſis diœceſis & . Sedes epiſcopales Brixi-
nenſem, Spirenſem, Argentinenſem, quas tempore præſertim magni
occidentalis ſchiſmatis dexterrime rexit præſtantiſſimus vir, iam nomina-
P) ag. 29. vimus. Zalis enim, ut habet chronicon Gengenbacenſe citatum b), erat
Lambertus, ut qualibet eccleſia ſperaret eum in turbatis illis temporibus
non ſine fructu. Addit anno 1374. Anglis in Alſatiam irrumpentibus,
atque plurima devaſtantibus loca pro viribus reſtitiſſe Lambertum, atque
tandem ut expellerentur effeciſſe, obiiſſe autem Bambergæ die 15. Iulii
ſepultumque Forchthemii prope Bambergam, ſecus ac Guillimanno vi-
*) Deepiſop. ſum c), Lambertum ad ſuum monaſterium Gengenbacenſe ſe recepiſſe,
Skelt. * . & in eo privatam vitam aliquamdiu vixiſſe, ibique ſepultum eſſe. Lam-
berto diſcedente ſæpe laudatum chron. Stephanum de Wilsperg ſubſti-
tuit ſucceſſorem in abbatia Gengenbacenſi an. 1378. Cui an. 1398.
defuncto Conradus de Blumenberg ſucceſſerit.
XIII.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0148