http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0164
162 HIST. NIGRE SILVE L. IX.
SECVLUM Ruti fratres, Ioan. Venden de Rieth equitem, Ulrich Bletzen veterem
XIV. conſulem, Ulrich an der Waldſtraſſen &c. Meminit Albertus Argent. a)
2) pag. 14 147.2 „NWerneri Suevi de Urſelingen arce montana Nigræ ſilvæ haud procul a
b) pag. 163. Rothwila. Idem ad an. 13 54. b) Ioannis archiep. Mediolanenſis morte
relata ſcribit, tres fratrueles Matheum, Barnabam, & Galeatium, fllios
quondam Stephani dominia occupaſſe, dediſſe autem ipſum archiepi-
ſcopum pecuniam dudum Wernero de Urlelingen capitaneo ſocietatis,
qui in patriam eſt reverfſus & breviter in Suevia ſepultus. Haud abs
re dicuntur duces de Urſelingen eſſe e ducibus Spoleti orti. Edimus
chartam an. 1284. in qua Henricus de Hacke, & Reinolt eius frater
domini in Urſelingen, eorum vero cognati & nepotes domini Bertoldi
& domini Reinoldi filii duces de Spoleto, & Comato von Spolit Coma-
ten notantur. An. 1361. dux Conradus de Urſelingen Beatrici Teccenſi
fuit nuptus, qui poſtea cum Friderico Teccenſi (quem Schœpflinus
memorati Friderici I. ducis Teccenſis filium fuiſſe coniicit) gevertarit
de pincernatu abbatiæ S. Galli & advocatia Alperſpacenſi an. 1371. ite
reconciliatus, ut caſtrum Waſneck & vicos Waldmeſſingen, betzen⸗
dorf, Boihingen, Oberndorf nec non caſtrum Brandeck & advocatiam
Alperſpacenſis monaſterii XI. mille & quingentarum librarum pretio,
ſuumque ius in præfecturam Schiltach dimiſerit. Rainoldus dux de Urs-
lingen eiusque ſoror Anna an. 13 8 1. arcem & oppidum Schiltach, in valle
Kenzingana Nigraque ſilva ſitam, pro 60οσ. fl. vendidiſſe traduntur. Apud
c) Z. L. pag. Schœpflinum in hiſt. Bad. C) legitur an. 1400. dux Reinoldus coniugi
47. ſuæ Annæ de Uſenberg conſenſu Heſſonis marchionis de Hachberg om-
nia ſua bona legaſſe, eique mortuæ ſubſtituiſſe ſororem ſuam Annam
duciſſam Ursling. Conrado de Geroldseck nuptam. Actum in iudicio
à) Z. 1I. , aulico Rothwilenſi. Alia apud eumdem d) leges a Bernardo I. march.
104. Badenſi transacta cum eodem Reinoldo & Anna de Uſenberg an. 1420.
& an. 1438. poſt mortem Annæ, ſeu Anaſtaſiæ cum lacobo marchione
renovata pacta.
Edimus chartam anni 1363. ſeu arbitrium Ludovici ſenioris comi-
tis de Ottingen &c. inter Raynoldum de Urslingen & Fridericum de
Tecke duces circa oppidum Oberndorf, feudum monaſterii S. Galli.
ubi etiam fit mentio Hermanni ducis Teccenſis. Adfuit Fridericus hic
binæ, quam ſupra memoravimus, obſidioni Turicenſi ſub Carolo IV.
ræfectus etiam Alſatiæ Auſtriacus, ac poſtea capitaneus urbis Auguſtanæ
contra Eberhardum comitem Wirtembergiæ, cui prius adfuerat, quum a
Carolo IV. imp. bello ? Peteretur. Suo etiam marte Fridericus cum no-
bili-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0164