http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0175
regulam B. Benedicti vivens ad 6 ic endum praæfatos monacthos ſuo ex- Szcvrv
emplo alliceret, & etiam compelleret, ubi ad contrarium inclinatos in- XIV.
veniret: & quum, licet diutius perquiſitum, talem iuxta ſuum votum = =
in coœëobiis monachorum nigrorum non inveniret, ne in ſuo huiusmodi
ſancto deſiderio fruſtraretur, ad habendum fratrem Camaldulenſium ſub re-
gula eadem famulantium aſpectum habuiſſe. Subſtiterat tunc in Italia in-
ſtitutum etiam Cluniacenſe, ſed perinde a vigore diſciplinæ monaſticæ de-
lapſum, ut alibi gentium, quod Trithemius in chron. Hirſaug. (a de no-a) Z. I. sar.
ſtra Germania deplorans „Apud omnes namque (inquit) ordinis noſtri 26.
„monachos per totam pene Germaniam his temporibus regularis diſcipli-
„næ obſervantia penitus defecerat: ſtudium litterarum monachorum ra-
„tiſſimus curabat: venationibus, otio & commeſſationibus erant dediti.
„& nihil minus, quam internæ converſationis exercitium aut lectionem
„curabant ſeripturarum.“ Hæc ille, aliaque a nobis infra recapitulanda,
ad an. 1354. dudum vero antea ad an. 13 17. „Miſeria (inquit) fuit tune
„videre Hirſaugiam, quando & ſpiritualis converſationis veneranda cun-
„Cis olim integritas, habitatores omnino deſeruit, & rerum tempora-
„lium quondam opulentia copioſa penitus defecit. Horum omnium cau-
„ „ ſa malorum ex triplici fundamento non bono ſumit exordium: dum
„aut mali coœnobitæ ſuis conyenientem pravis moribus, & non ſecun-
„dum Deum paſtorem eligunt: aut boni etiam non ſatis provide ad
„ conſtitutionem abbatis procedunt. Nonnunquam etiam non bonum
„merentur accipere, qui ſine obſervantia viventes in monaſterio, Deum
„ ſſuis peccatis non metuunt irritare.
Exzoptabile cumprimis erat & ſalutare ſec. XIV. inſtitutum S. Bene-
dicti ſecutis, quod pontifices eamdem regulam profeſſi ſtudioſe ſuos ſo⸗
dales ad officium reyocare contenderint. Ex quibus Benedictus XII. pri-
mo ſtaätim regiminis anno die deçima Ianuarii an. 1335. Prælatos om-
nes ad ſuas eccleſias redire coegiſſe memeratur apud P. Pagium in Bre-
viario Rom. Pont. ex auctore ſecundæ & tertiæ einsdem pontificis vitæ,
additurque ex auctore quintæ vitæ, id eum etiam præcepiſſe abbatibus &
omnibus obtinentibus Prioratus Ec. compuliſſeque de curia recedere, ac
mandaſſe eosdem etiam invitos in ſuis eccleſiis & beneficiis reſidere. Te-
ſtatur ſe in ſuo ordine Ciſtercienſi dignitates geſſiſſe in celebri, quam Cle-
mentinam vocant, bulla b) quam primam pro Ciſtercienſi Reformatione b) Z I. Bar-
iam memorato an. 1335. edidit: „Huius quoque ( inquit) ordinis ab i⸗ Rom. pP.
„ adoleſcentia noſtra perſeveranter iugum ſuſtulimus, & in eo alumni ef-
„ fecti per temporum curricula diuturna crevimus, tam in ilo, quam ex-
3 tra
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0175