http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0193
SEC. XIV. O. S. B. IX. 191
liceat. Et hæc infanda Dulcini inſtauratoris Fratricellorum ſeda, quam Szcorv
Trithemius in annal. Hirſ. ad an. 1305. deſcribit, copioſeque imprimis XIV.
Hermannus Cornerus in ſuo chronico apud Eccardum a) ad an. 1306.—
ex prima trium epiſtolarum, in quibus ſua deſcer ipſit deliria: „In prima Drrr t.
„dicit (ſunt Cornerii verba) quod ſecta ſua ſpiritualis ſit, & noviſſimis ævi. p. 966.
„his diebus in ſalutem animarum àa Deo ſpecialiter miſſa: inſuper quod
„ elerici omnes ſeculares cum multis de populo & potentibus tyrannis,
„& omnes religioſi & ſpecialiter Prædicatorum & Minorum ordinum
„fratres ſint adverſarii Dei, & miniſtri diaboli, quia Dulcinum & ſe-
„ „ctam ſuam perſequuntur. Diſtinguit etiam quatuor ſtatus ſanctorum
„fuiſſe in propriis modis vivendi. Imprimis fuerunt patriarchæ & pro-
„ „phetæ, & alii iuſti uſque ad adventum Chriſti. Et in hoc ſtatu laudat
„matrimonium cauſa multiplicandi genus humanum. In ſecundo ſtatu
„fuit Chriſtus & apoſtoli & eorum ſequaces ſancti & iuſti, qui ideo ve-
„nerunt, quia primi a ſtatu eorum declinaverunt. Et fuit hic ſecun-
„dus ſtatus quaſi medicina primi, & in iſto ſtatu melior fuit virginitas
„& caſtitas, quam matrimonium, & paupertas, quam divitiæ, & ſine
„proprio vivere, quam terrenas poſſeſſiones habere. Tertius ſtatus
„incepit a Silveſtro tempore Cooſtantini M. & hic ſucceſſit ſecundo
„ſtatui, quia poſteriores in eo jam declinaverant a perfectione priorum.
„Et in hoc ſtatu melius videbatur S. Silveſtro & ſuis ſucceſſoribus di-
„vitias & poſſeſſiones terrenas ſuſcipere, quam paupertatem evangelicam
„ „lequi, ut populum melius regere poſſent. Sed quia in hoc ſtatu re-
„frigerari coëperunt a charitate Dei, ſequitur quartus ſtatus vivendi, qui
„fuit beatorum Dominici &᷑ Franciſci confeſſorum. Hic etiam magis
„ſtrictus fuit in poſſidendo res terrenas & dominium temporale, quam
„B. Benedicti & monachorum. Sed quia nunc omnes prælati & clerici
„& religioſi a charitate Dei & proximi refrigerati ſunt & declinave-
„runt a ſtatu prædeceſſorum ſuorum, melius fuit, & eſt reformare mo-
„dum vivendi apoſtolorum. Et hunc ſtatum aſſerit vitam ſuam eſſe,
„ „quem Frater Gerardus Sagarelli Parmenſis martyr & Deo dilectiſſimus
„incepit, & uſque in finem mundi perſeveraturus eſt.“ Hæc haud abs
re attuli, neque enim inepte ob oculos ponunt humanas in Eocleſia viciſ-
ſitudines, ſtatusque eccleſiaſtici varietates, ſtudia & molimina per tem-
pora & vices remedendi malis priorum ſtatuum, ut in maiora fieret pro-
lapſio, donec tandem ad nefandam libidinem deveniretur, quam conc.
Viennenſe notavit in Beghardis & Beguinis, fueruntque foœdæ ſpurcitiæ
Dulciniſtarum ex magiſterio Gerardi Segarelli, qui legem ſpiritus & Ji-
bertatis ſucceſſuram evangelico commentus frena horrendis laxavit libi-
dini-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0193