http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0198
SECVUZYM WEB ie
XV.
ſiæ,
Status Eccle-
196 HIST. NICGRE SsiLVE
=l
LI B E R X.
Niora Silva ſeculo Chriſti X'. Ordiuis
J. Benedicti X.
QNicolaus de Clemangis, qui fuit ab ineunte ſec. XV. poeta & orator
inſignis Benedicto XIII. antipapæ a ſecretis, accuſatus, quod bul-
lam excommunicationis contra regem Galliarum ſcripſerit, delituit aliquam-
diu in Carthuſia Vallis profundæ, poſtea proviſor collegii Navarræ, obiit
an. 1440. Edidit is inter alia declamationem de corrupto Eccleſiæ ſtatu: fate-
S
tur vero in citato libro, ſe prætermiſſis bonis, laudeque dignis perfonis
in Eccleſia, de malis tantum Eccleſiæ, eccleſiaſticorumque agere; quare
perinde quis ex libro illo de ſtatu Eccleſiæ illius temporis decernere queat,
ac ſi quis de ſtatu trium primorum Eccleſiæ ſeculorum iudicium ferre ex-
iſtimet ex libris S. Irenæi de bæreſibus, quæ tunc plurimæ & deterrimæ
fuerunt Gnoſticorum, Nicolaitarum, Cerinthianorum, Valentinianorum,
Marcionitarum, Manichæorum, qui non ſolum horrendis deliramentis
omnem myſteriorum fidei integritate n peſſumdabant, verum etiam ipfius
divinitatis maieſtati adverſus principium coæternum oppoſuerunt, atque
infinitos Eones in ſcenam produxerunt veluti totidem deitatis æmulos, poſt
apoſtolos quidem demum palam erumpere aufi; ut tamen etiam in ipſa
primitiva Eccleſia ſchiſmata, contentionesque emergerent, ac æmulatio-
nes, errores iterm ac hæreſes, de quibus paſſim S. Paulus in ſuis epiſtolis,
S. Petrus etiam, SS. Iacobus & loannes invehuntur in vitia & corruptio-
nes pravorum iam tunc temporis hominum. Atque S. Ioannes in ſua A-
pocalypſi inter ipſos præcipuos ſeptem Aſiæ angelos, ſeu eccleſiarum an-
tiſtites, vix unum irreprehenſibilem reperit, in cæteris autem plura quan-
doque etiam graviora, quæ inceſſeret.
Sic opportune orditur orationem ſuam Nicolaus verbis ex I. S. Petri
IV. 17. Quoniam tempus eſt, ut incipiat iudicium a domo Dei; dumque
mala ſui temporis ſpectat, velut extra ſe vehemens & acerbus declama-
tor rapitur, atque deteriora adhuc ominatur, recte quidem. Sed graviſ--
ſima, quæ hodieque pericula Eccleſiam chriſtianam premunt, ad ea per-
tinent, quæ ſequuntur: ſi autem primum a nobis, quis finis corum, qui
non credunt Dei Evangelio? Scripſit de Clemangis poſt annos mille a
ſec. V. quo corruit monarchia Romana in occidente, ſtatua illa Danielis,
me-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0198