http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0199
EC. XV. O. S. B. X. 197
meretrix magna ac Babylon ſepticollis Roma idololatrica, cuius interi- Szcurva
tum S. Ioannes in Apoc. uſque ad cap. XX. deſcribit: quo & deinceps XV.
regnum Chriſti in terris, & poſt mille annos pericula poſtremorum tem-
porum ac conſummationem ſeculi, regnumque æternum in coœlis adum-
brat. Nemo vero neſcit, ſeculo illo XV. rebelles legitimæ eccleſiaſticæ
poteſtati ovum peperiſſe, quod ſec. XVI. excluſum irreligioſitatem ho-
dieque nutrit-& propagat libertate ſentiendi, & interpretandi verbum
Dei cuique (ſpreta Eccleſiæ auctoritate) relicta, unde ſectæ variæ, con-
tentiones innumeræ ac dubia, & ex his perplexitas animi pronitasque
non credendi Dei Evangeli io ex ipſo eius, ſine duce frequentato, ſtudio,
Id quod quotidie magis docet experientia iam facta & probata ſec. XV.
apud philologos, de quibus ad finem huius libri dicemus.
Non diffitemur miſerum & deplorandum Eccleſiæ ſec. XV. ingreſſum,
atque progreſſum etiam ultra dimidium variis inteſtinis turbis & ſchiſma-
tibus pertinaciſſimis, ex quibus potiſſimum nomen ſuum adhuc retinet
magnum illud ſchiſma, quod eccleſiam occidentalem iam multis annis,
vergente ad finem ſec. XIV. diſtraxerat in partes, ineunte vero ſec. XV.
exacerbari potius eſt viſum; quidquid catholici etiam principes ad illud
extinguendum molirentur, ipſi tamen in diverſa abeuntes. Edita pro-
ſtat apud Ed. Martenium a) ſeries Ambaſſiatæ regis Franciæ expoſitæ Mo- a) Thef mov-
guntiæ feria IV. poſt Andreæ apoſtoli anno Domini 1400. In ea lega-Auecd. 1. .
tus Gallicus Auxitanus archiep. Rupertum R. R. fruſtra inducere conaba-?*². 1 659.
tur, ut Bonifacium IX. ad abdicationem pontificiæ dignitatis perſuaderet.
Bonifacii cauſam promovit indictum ab eo ad annum 1400. lübilæum,
ad quod certatim Romam concurrebatur. Dum interim Legatus Bene-
dicti XIII. ſibi adhærentes in Germania atque adeo Nigra ſilva devincire
conatur, ut domeſtica monaſterii S. Blaſii produnt monumenta. Nihi-
lominus Ioannes I. abbas an. 1402. ſeſe Bonifacio IX. aggregavit, miſſo
Romam libello ſupplici, accedente etiam Marquardi Ep. Conſtantienſis
commendatione, a quo auctoritate ſibi delegata abbas cum tota congre-
gatione, vaſallis, & ſubditis coram multis teſtibus die 14. Aprilis ab ex-
communicatione eſt abſolutus.
II. Nulli parcebatur operæ, variæquł ad tollendum ſchiſma inibantur Pro eo abo-
viæ ceſſionis, ſubtractionis obedientiæ, neutralitatis, ab academiis potif- lendo fruſtra
celebrata
fimum propoſitæ, Pariſienſi imprimis in Gallia, ubi tamen Benedictus „ncilia, in-
XIII. omnia pacis eluſit Conſilia; in Cataloniam profugus, convocato ter alia Piſa-
ibidem ſuæ factionis concilio. Congregavit quoque Gregorius XII. Bo- num.
nifacii IX. ſucceſſor Aquileiam concilium, invitato etiam Ruperto R. R.
b 3 ſed
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0199