http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0201
SEC. XV. O. S. B. x. 199
illos, quibus ſe contra Eugenium IV. legitimum pontificem extulerunt, Sscutvx
novo ſchiſmatis periculo, in quo nata eſt illa controverſia, an concilium Xv.
ſit ſupra papam, facta ad introducenda in Eccleſiam ac fovenda ſchiſma-
ta, dum veluti inter Petri & reliquorum apoſtolorum ſucceſſores pon-
tificem & epiſcopos fit contentio, quis eorum videretur eſſe maior.
Neque vero a theologis ſimultates illæ animoſitatesque fovendæ eſſent,
ſed ad unionem communionemque poteſtatis legitimæ revocari potius de-
berent Eccleſiæ principes, Chriſti ea in occaſione prolata ſententia ad
apoſtolos: Vos autem non ſie, Chriſto id ſingulariter ac unice Patrem
ſuum pro iisdem exorante, ut ſint unum. Prima etenim veræ Eccleſiæ
nota eſt unitas, unioque membrorum, collegii cumprimis epiſcoporum,
quod ſuccedit collegio apoſtolorum, non utique excluſo Petro, cuius
ſucceſſores, uti ſemper in unione, communioneque eccleſiæ Catholicæ &
Apoſtolicæ perſtiterunt, ſic perennaturi ſunt tanquam centrum unitatis
ſuſpiciendi. Hinc eſt, quod decretum illud ſeſſ. IV. & V. Io. de Turre-
cremata a) concilio aliquando præſens in apologia Eugenii IV. inde et-à) . V. Cne.
jiam impugnet: Quia, inquit, quod obedientia præfati Ioannis XXIII. dem. . S4.
Conſtantiæ congregata praæfatum decretum ante unionem Eccleſiæ edidit, ſo-
la prater alias obedientias legitimam ſynodum univerſalem conſtitueret, &
Chriſti univerſalem Ecleſiam repraſentaret, non habet certitudinem catho-
licæ fidei b). Idem in reſponſione ad ſecundum articulum inde, quod Pa- b) . p. 910.
tres Conſtantienſes petierint confirmationem decretorum ſuorum a Ro-
mano Pontifice, concludit, eum concilio ſuperiorem agnoviſſe. Flagi-
tare id videntur leges communionis poteſtatis eccleſiaſticæ inter ſummos
Eccleſiæ paſtores, pontificem & epiſcopos. Atque hoc eſt, quod Nicolaus
de Cuſa c) coætaneus in egregio opere de concordantia catholica lib. II. . I. ber.
c. 4. aſſertum it, quod in ſynodis univerſalibus ad hoc, quod a Spiritu?&. 6ss.
ſancto dictata cenſeantur definita, ex concordantia & communi omnium
conſenſu pronuntiatio & decretatio fieri debet. Sic vero poſtea maiori-
tatem concilii ſupra papam aſſerit, quia, inquit, certior & infallibilior ℳ
repræſentatio Eccleſiæ, cui veritas & aſſiſtentia ſt promiſſa in univerſali
concilio, quam in Papa tantum. Sic etiam in libro de Communione po-
teſtatis eccleſiaſticæ ultro damus, quod ſi in fidei materia Papa & colle-
gium epiſcoporum in concilio diverſam & contrariam ſequerentur ſen-
tentiam, concilio potius adhærendum fore quam Papæ; ſed id futurum
negamus, atque divinis promiſſionibus tam Petro ſingulariter quam col-
legio Apoſtolorum communiter factis contrarium aſſerimus, ut umquam
obtineat eiusmodi diſſenſus in rebus fidei inter ſucceſſores Petri & Apo-
ſtolorum. Nec
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0201