http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0219
Quinquennio poſt Agatha Heſſonis dynaſtæ in Uſenberg filia, mona- Szcurvn
ſterii S. Margarethæ prope Waldkirch monialis, iuri ſuo in Uſenbergi- —
cam & Hachingenſem dynaſtias, teſte Schœpflino a) renuntiavit, perinde
ac anno ſequente 1421. Reinoldus dux de Urſelingen, quem in charta)n, i/. Paa.
apn. 1437. dominum in Hornberg notatum reperi, cum Anna vel Anaſta- Z II. p. 100.
ſia de Iſenburg ſeu Uſſemberg uxore ſua, in favorem eiusdem marchio-
nis Bernardi. Iam vero anno 1400. Anna de Uſenberg Reinoldi ducis
uxor in documentis ad hiſtoriam pragmaticam de Geroldseck b) Heſſoni b) Eſtum.
marchioni de Hachberg ius hypothecarium in dynaſtiam Triberg contu- WTVW. t. 92.
lit. Eadem an. 1404. cum marito renuntiavit iuri, quod ei in dynaſtiam
Geroldseck ex matre Agnete de Geroldseck competebat. Anaſtaſia ſive
eadem cum Anna, Hive alia uxor Reinoldi condomini in Hornberg oc-
currit circa an. 1427. Idem vero Reinoldus anno 1443. iam vivis ex-
ceſſerat.
Nequaquam autem Uſenbergi ica Nigræ Silvæ dynaſtia cum illa Suſen-
bergica confundi debet. Eſt hæc amplior Sauſenbergo-Rotelana Marchio-
nibus Badenſibus propria provincia, quæ necdum hoc ſeculo cum Ber-
nardina & Chriſtophoriana ſtirpe coaluerat, ut apud Schœpflinpum videre
eſt c). Memoratus ſupra Bernardus 4 Sigismundo Imp. redemtionem Ca- ec) Hiſt. Bad.
ſtri Zaringiæ cum omnibus, quæ ad id pertinebant, accepit, atque an. 1. M. . 103.
1422. Conradus Bernl lappius armiger quartam ei partem eiusdem caſtri
cum ſilvis, banno ferino, pratis, aquis, aliisque iuribus ad hanc par-
tem ſpectantibus, ſervata ſibi altera quarta, tradidit. Iacobus Bernardi
filius per teſtamentum Carolo primogenito reliquit pleramque ſuperio-
rem marchiam, inferiores vero terras inter poſtgenitos filios Bernardum
& Georgium diviſit: illi Pforzhemium, huic Durlacum regiminis ſedes
conſtituit, Nigræ Silvæ finitimas.
Bernardus hic Sanctorum poſtea albo adſcriptus terras ſuas Carolo
fratri reſignavit an. 1454. cum duobus ſociis in eremum ſeceſſurus d). d) 1. 5. 190.
Aſt dum illum Fridericus III. Imp. legatum ad omnes Europæ principes
mittit, ut facri contra Turcas belli claſſicum caneret, in Italiam conce-
dens, Taurini ſubito morbo correptus, apud Franciſcanos eodem anno
deceſſit, in collegiata S. Mariæ eccleſia ibidem ſepultus, iam quidem
an. 1469. aà Sixto IW. P. inter Beatos, an. autem 1770. a Clemente XIV.
P. inter Sanctos ſolemni ritu relatus. Epiſtolam Georgii Metenſis epiſco-
pi de eiusdem miraculis Schoœpflinus in codice diplom. hiſtoriæ Bad. e). e) P. II. Pog-
charta 425. deſcripfit: cui addendus Trithemius in chronico Hirſaug.“ I.
ad an. 146 5.
Makxr. GEREERTI Nre. SLVA T. IL. Ee
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0219