Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 219
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0221
actione cum Ioanne de Hornberg. Facdta autem inter eius filios Conra- Sscundx
dum IV. & Henricum V. diviſione illi Wolfacum obtigit, qui lineæ AXV.
eiusdem ſator fuit, uti Ioannes III. Henrici V. fllius Wartenbergicæ. Z
Frater eius Conradus V. principalis ſtirpis Barenſis propagator dynaſtiam
Lenzkirch a Dietrico & Rudolpho de Blumeneck emtione adquiſivit.
Henricus VI. ex ſorore Henrici V. Beatrice nepos, Landgravius in Bare
& dominus in Hauſen, uti chartam an. 1466. inſcribit circa curiam mo-
naſterii Alpirſpacenſis in Schopfen. Obiit demum an. 149 1. plurimis an-
nis poſt fratrem Ioannem, quem in chartis an. 1440. notavi. Aker ve-
ro frater Conradus V. qui Ioanni II. an. 1441. ſucceſſit, Henricum VII.
poſt mortem an. 1484. reliquit heredem, qui in exercitu Maximiliani I.
Imp. merens in prælio. Dornacenſi prope Baſileam an. 1499. ſuccubuit;
& Wolfgangum equitem aurei velleris primum, ſupremumque einsdem
Maximiliani aulæ exercitusque magiſtrum. Uterque an. 1491. tum pa-
ternam, quam hactenus communiter tenebant, hereditatem, cum etiam
inam Henrici VI. quocum Wolfacenſis, & Egonis VI. quocum Warten-
bergenſis linea deſiit, diviſerunt, communi tamen reſidentia retenta op-
pido Fürſtenberg. Linea Friburgenſis poſt Conradum III. qui an. 1442.
obiit, an. 1457. in Ioanne II. extincia eſt. In principali vero linea ex
Conrado V. (ſi generatim ſtirps Egonica Computetur) quem in charta
an. 1411. notavi, eiusque uxore Chunigunda de Metz, non ſolum de-
inceps comites Principesque de Fürſtenberg, verum illuſtres quoque fa-
miliæ de Eberſtein, Helfenſtein, Oettingen, Wertheim, dapiferi de ald-
burg, & Rapoltſtein in linea materna deſcendunt, Hohenzollerana vero
ineunte ſec. XV. ex Adelheide Gottkridi comitis de Fürſtenberg & Mar-

garethæ de Krenckingen filia.

Memoratu demum dignum eſt, quod ad illuſtriſſimam familiam Für-
Nenbergicam attinet, notaturque apud Cruſium in annalibus Sueviæ 2): a) P. III. Vir.
(ubi nobiles familias Briſgoiæ etiam Nigra-ſilvanas ex Mſc. recenfet) in PPIIL.e. 15.
gelebrato Herbipoli vigeſimo octavo generali haſtiludio (Turnier, Tor-
neamentum dici ſolito) brabeium Henrico comiti de Fürſtenberg fuiſſe
delatum; atque iù his ludis reſtitutas eſſe veteres equeſtrium ludorum
leges, aliasque- novas latas a Franconibus, ut de moderatione in veſti-
bus, ne tenuior nobilis aut domi manere propter pretioſioris ornamenti
inopiam, aut nimio ſumtu in eo comparando ſeſe exhaurire cogeretur.
Obfſervaudum vero, non multo poſt, inventis hoc ſeculo pulvere pyrio
uſque ſclopetorum & bombardarum, ceſſaſſe hæc haſtiludia an. 1487.

quam cum aliis cauſis attingit citatus Cruſius b).
Ee 2 Cipit

Ib. ce. 2r.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0221