http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0222
SECVLUM
XV.
Schollenberg.
220 HIST. NIGRE SILVE L. X.
Caput hoc ſec. XV. extulit nobilis in Nigra ſilva familia de Schellen-
berg. Eam iam ad finem ſec. XIII. reperio in Henrico de Schellenberg,
pincerna monaſterii Fabarienſis in Rhætia Helvetica. Is in ſfigillo mili-
tem ſe vocat, conveniuntque transverſæ trabes in ſcuto Schellenbergiis
Nigra-ſilvanis; differt vero ſigillum Marquardi de Schellenberg, qui
Burggravius in Lingpach appellatur in litteris an. 13 10. Ex noſtratibus
primus in chartis occurrit Benz an. 1381. qui a Burchardo de Blumberg
patre uxoris ſuæ Guttæ cum conſenſu Henrici comitis de Fürſtenberg
domini directi oppidum Huffingen legatum obtinuerat. Anno autem
1406. Conradus de Blumberg Conrado de Schellenberg, memorati Benz
filio, quidquid iuris in Almetshofen habuerat, vendidit: idemque Con-
radus & filli Gebhardus, Bertholdus & Conradus cum Henrico & Egone
fratribus de Fürſtenberg an. 1418. & deinceps cum aliis ſubſequente
tempore transegerunt Circa varia capita dominii alti ac iudicium ſangui-
nis, quod in Huffingen iam an. 1404. a Ruperto Imp. indultum acce-
perat avus Conradi huius, qui an. 1477. ſententiam tulit in favorem
S. Blaſti, ac familiæ Schellenbergicæ Hauſen vor Wald, Burg & Bachen,
ditionis nunc Fürſtenbergicæ, comparavit. Idem an. 1483. cum Burchardo,
& iterum an. 148 8. teſtis ſubſeripſit chartæ, qua nobiles de Habsberg co-
mitibus de Fürſtenberg an. 1488. inter alia loca etiam caſtrum & oppi-
dum Donaueſchingen oppido Huffingen vicinum vendiderunt, ſimulta-
tum deinceps ſeminarium. Quamvis enim familia Sol ellenbergica iden-
tidem incrementa acceperit ſeculo etiam XVI. in ramos extra Nigram
filvam protenſa (ſiquidem a Ioanne memorati Conradi filio ditio Stauphen
& Randeck, unde linea Randeckiana orta, fuerat adquiſita, & ab Ar-
bogaſto loannis ex fratre Burchardo nepote Landroſt, unde altera eius
nominis linea); eo tamen adacti ſunt, ut iam ineunte ſec. XVII. mor-
tuo Henrico Arbogaſti filio, curatores Erneſti, Schwickardi & c. filiorum,
quod reſiduum tenebant de oppido Huffingen, comitibus de Fürſten-
berg vendere ſint compulſi, familia paullatim acciſa, & ut ita dicam,
ad rem carbonariam redacta, dum labente iam præterito & ineunte hoc
ſeculo XVIII. unus ſuperſtes Io. Ioſephus de Schellenberg, memorati
Schwickardi pronepos ex Io. Ludovico filio & lo. Ioſepho nepote, rei
carbonariæ in Zizenhauſen, cognominis vero filius rei metallicæ in Ho-
heneck Algoviæ præfectus, feuda tamen in Hauſen, Burg & Bach vin-
dicavit, defunctusque an. 1769. Joſepho Antonio fillio reliquit, hodieque
ſed improli ſuperſtiti. Ex familia Schellenbergica an. 1494. Urſula ma-
gilſtra fuit parthenonis in Beran, altera cognominis an. 1530. monialis
Diqem.-
Nobi-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0222