http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0223
Nobilium de Krenckingen, monaſterii quondam Rhenaugienfis poten- SrourvN
tium advocatorum (ex quibus Burckardus an. 143 8. monaſterii Einſidlen-
ſis abbas obiit) terræ in Alpegovia & Cleggovia ſec. XV. ad comites de
Sulz, ex hereditate partim Urſulæ de Habsburg ex linea Laufenburgica
ultimæ, pervenerunt, dum illa Rudolpho Hermanni flilio de Sulz nupta
fuit, quem ſupra iam commemoravimus Habsburgicarum ditionum fuiſſe
vicarium. Cleggoviæ adiacens caſtrum & oppidum Thiengen in Alpego-
via Dietricus de Krenckingen, ultimus ſuæ ſtirpis, Ottoni epiſcopo Con-
ſtantienſi domino ſuo directo vendidit: unde in pignus dynaſtia hæc ad
equites de Blumenegg pervenit: ante annum vero 1471. Pilgrino de Heu-
dorf ceſſit, ac tandem an. 1482. vicinæ Cleggoviæ dominis comitibus de
Sulz, penes quos ad extinctam uſque familiam permanſit. lIidem comites
de Sulz hoc ſeculo paſſim ſe ſcribunt præfectos Iudicii aulici, quod illa
familia ſemper deinceps retinuit, uti etiam per ſecula Landgraviatum Cleg-
govienſem. Ex eadem familia comitum de Sulz Nicolaus monachus Hir-
ſaugienſis ab Henrico de Hoœven Conſtant. epiſcopo datus fuit monaſterio
Rhenaugienſi adminiſtrator an. 1439. capitulo conſentiente, perinde ac
dum depoſita — idem epiſcopus abbatiam Rhena lar
Sul⸗ loanne, Radolpho & Alwico, L
ut abbati monaſterii plena poteſtas fieret, conſtituta comitibus Penſione
annua, ut in millenaria eiusdem monaſterii hiſtoria legere eſt. a)
In archivio Rottwilenſi ſervatur inſtrumentum anni 1406. quo Pride-
ricus Auſtriæ dux Rudolpho comiti de Sulz arcem Hohenberg cum vico
Vehingen ad dies vitæ oppignoravit; quod idem an. 1409. fecit Lupoldus
dux, turſusque an. 1411. Fridericus ratihabuit. Occurrit tamen in actis
citati chartularii Rottwilenſis an. 1442. Ios deé Hornſtein, hypothecarius
eiusdem caſtri in civem receptus: id quod poſtea urbem commiſit cum
Alberto duce arcem illam repetente, Ios autem de Hornſtein cedere no-
lente. Occaſione hac occupatam kuiſſe dirutamque a. Rottwilenſibus ar-
cem litteræ diffidationis produnt, quas illis Albertus an. 1450ο. transmi-
rſu X* prædictæ heredibus transegit,
Sulz.
—
) Pag. 121.
ſit. Sattlerus in topographica Wirtembergiæ hiſtoria poſtquam b) fata il- b) b. 554· Ge.
luſtriſſmæ familiæ Hohenbergicæ ſec. XIV. funeſta ob emtas a comiti-
bus de Tubingen & VWirtemberg, quæ? adhuc in Nigra ſilva potiſſimum
ſupererant, ditiones & bona, recenſuiſſet, ultimum nobis ſiſtit familiæ
huius inclitæ ſurculum Sigismundum, adoleſcente hoc ſeculo XV. impro⸗
lem defunctum.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0223