http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0234
SEcuZUX
XV.
a) L. V. pag.
206.
b) pag. 233.
*) Z. X. pag.
) T. V. pag.
398
232 HIST. NIGRE SILVE L. X.
ſibi ad decennium in imperii adminiſtratione vicarium adſcivit an. 1422.
qua tamen ſe mox abdicavit anno ſeq. 1423. quo concilium provincia-
le Moguntiæ habuit. Extat id in Harzheimii editione conciliorum Ger-
maniæ a), uti & eiusdem convocatoria epiſcoporum ſuorum ad Syno-
dum provincialem alteram an. 1431. quo etiam idem Moguntinus ac
Colonienſis Archipræſules ſcripſerunt dominis Salzburgenſi, Magdebur-
genſi & Bremenſi Archiepiſcopis ad congregandam nationalem Germa-
niæ Synodum Moguntiæ habendam, ut memorata prodit apud eumdem
Harzheim b) epiſtola.
Deſiderantur acta concilii Aſchaffenburgenſis, quod ſucceſſor Theodo-
ricus an. 1440. indixerat, habetur tamen in Supplemento ad concilia
Germaniæ c) eius Miſiva ad ſuffraganeos in puncto concilii provincia-
lis, ubi mox ſecundo loco epiſcopus Conſtantienſis Henricus miſiſſe
dicitur Hermannum de Laudenburg canonicum, & Conradum Lulli de-
cretorum doctorem. Eiusdem Theodorici ſtatuta ſynodalia an. 14 51.
exhibet idem Harzheimius d) uti & poſtea ingreſſum ſynodi provincialis
Moguntinæ an. 1455, qua encyclica Nicolai Cardinalis & ſedis Apo-
ſtolicæ per Alemanniam legati, in dioceſana ſynodo præſidentis com-
mendatur & annectitur.
Multam Theodoricus operam navavit in reſtituenda pace Udalricum
Manderſcheidium inter & Rabanum Trevirenſem ſimul ac Spirenſem
epiſcopum, qui poſtremam hanc ſedem iam ab an. 1396. illam vero ab
an. 1430. obtinuit. Hunc Rupertus imp. an. 1410. defunctus inter alios
arbitrum familiæ herciſcundæ, Gregorius vero XII. ſuum in Germania
legatum an. 1412. conſtituit. Eo epiſcopatum Spirenſem reſignante an.
143 8. ſucceſſit Reinhardus ab Helmſtat, dein an. 1456. Sigefridus III.
a Veningen; an. 1459. Joannes II. ab Enzeberg, ac poſt huius ceſſio-
nem an. 1464. Matthias a Ramung Bavarus, ut in catalogo epiſcoporum
e) Corp. biſt. 2. Spirenſium apud Eccardum e) legere eſt. Ad Ludovici ab Helmſtat, qui
med. τι.
II. p. 2216.
7. Matthiæ an. 1478. ſucceſſerat, tempora pertinet appendix II. epiſcoporum
Spirenſium apud eumdem Eccardum, continens excerpta e paſſione ſa-
cerdotum ſub marchione Alberto electore anno 1484.
Poſt mortem Theoderici Moguntini graviſſimæ ortæ ſunt lites inter
candidatos Dietherum comitem de Iſenburg & Adolphum de Naſſau, de
ſede ſanguinolento bello contendentes. Accuſatus de ſimonia Diethe-
rus demum cedere Adolpho compulſus eſt: quo mortuo iterato renun-
ciatus archiepiſcopus, an. 1475. Moguntiæ academiam inſtituit, ſedem-
gue an. 1482. in pace mortuus Alberto ſeu Adelberto Saxoni reliquit.
Huius
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0234