http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0239
dum abbatiæ regimen ſuſcepiſſe conſentiunt. Additur apud Lunigium,
ante abbatis huius electionem conventuales unanimiter iuramento ſeſe
obſtrinxiſſe, ne poſthac ex ignobilibus nati in ſuum monaſterium reci-
perentur, de quo filet catalogus: notat vero poſt Iacobum I. de Bern
Beatum de Schawenburg, nominis & ſtirpis ſecundum; unde primis hu-
ius nominis & ſtirpis præceſſiſſe debuiſſet. In necrologio mecum com-
municato Kal. Febr. præciſe legitur: Beatus de Sochavenburg reverendus
dominus abbas buius loci cum progenitrice ſua 1500.
XVII. Quod paullo ante coniectati ſumus a nobilibus de Geroldseck
male fuiſſe habitum monaſterium Schutteranum, id certius conſtat de
Ettenheimenſi cœnobio pariter in dioceſi Argentinenſi ſito. Fuerat id
Guillielmo II. epiſcopo Argentinenſi imperii vicario ceu tutori & advocato
an. 1417. a Sigismundo imp. concreditum: paullo poſt tamen ad Gerolds-
eckios rediit, qui aliique vicini nobiles iam an. 1420. ceu advocati com-
parent. Hi penſione ſua non contenti monaſterium iam aliunde attritum
vix non penitus deſtruxerunt, ut palam facit inſtrumentum incorporatio-
nis eccleſiæ parochialis in Ettenheim, monaſterio ea de cauſa factæ, his
verbis: Licet fructus, reditus & proventus dicti monaſterii, qui ab olim
abundare conſueverunt, propter guerrarum turbines, patriæ depopulationem,
aliasque calamitates, quæ partes iſtas quadraginta annis citra graviter af-
Rixerunt, adeo diminuti & exiles facti fuiſſent &j eſent, gquod abbas &
conventus commode ſuſtentari, hoſpitalitatem, qua plus ſolito gravarentur,
S& alia eis incumbentia onera ſupportare viæx potuiſſent; tamen noviſſime
vel circa annum Domini 1427. gquidam nobiles inter ſe ſeptem annis, vel
circa continue guerrantes ipſum monaſterium & eius poſſeſiones invaſerunt,
S ruptis portis & ianuis manu armata more hoſtili intrarunt &c.
Acciderunt hæc ſub Andrea I. abbate, qui non Iacobo, ut hactenus exi-
ſtimabatur, ſed Laurentio ſucceſſit, a quo an. 1405. ſacellanus ad capellam
D. ꝗVirginis in Ettenheim iudici eccleſiaſtico fuit præſentatus. Unde vero,
qualisve fuerit, aut quando vita exceſſerit, non conſtare fatetur chrono-
graphus Ettonianus P. Bernardus Muggius. Id certum, parvo illum tempo-
ris ſpatio abbatis munere functum, Andreamque, Kranich cognomento,
ex patritiis Argentoratenſibus natum, habuiſſe ſucceſſorem. Hunc varia
ſcripta virum magnæ doctrinæ & integritatis fuiſſ
qui multa tulit fecitque abbas pius; cedere tamen Ioanni de Geroldseck
fuit compulſus, qui advocati nomine, ut diximus, monaſterium ita afflixit,
ut accedentibus aliorum nobilium vicinorum invaſionibus pene ad interitum
devenerit, parum proficiente transactione cum Geroldseckio per Ioan-
G 8 3 nem
Muggio comprobarunt,
SECVLUM
XV.
☛
Ettenheim-
münſter.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0239