http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0243
§SEC. XV. O. §. B. X. 241
habet charta autographa, ni arduæ & evidentes cauſa monaſterio gravi- Sxcurvu
ter incumbentes illum redire compuliſſent. His anſam fuiſſe datam ex fur- XvV.
tivo Ioannis XXIII. P. Conſtantia diſceſſu, opitulante Friderico Auſtria⸗-Z =
co propterea proſcripto, eiusque terris direptioni expoſitis, coniicere li-
cet ex charta eiusdem Ioannis abbatis, qua procuratores ſuos cum plena
poteſtate conſtituit Ioannem Petridomus & Gottfridum Ruttinenſem ab-
bates, ita effatus: uunc autem præliis, hoſtilitatibus ſavis & atrocibus, in-
ter quæ & quas mönaſterium noſtrum bene cum omnibus poſſeſſionibus, re-
bus & pertinentiis ſuis ſituatum exiſtit, irrecuperabiliter quaſatur, nosque
ſine periculo, metu corporis & rerum, ad dictum concilium redire neguea-
mus. Capitulo provinciali ordinis noſtri, quod an. 1417. in monaſterio
Petershuſano, iubentibus concilii Patribus, fuit celebratum, Ioannem no-
ſtrum fuiſſe præſentem, præter conſtitutiones eiusdem capituli ab eo ſtu-
dioſe receptas, argumento quoque eſſe poſſunt varia eius ſtatuta, quæ me-
moratus ſuperiore iam libro ſuperſtes adhuc ordo operis Dei adiecta haud
raro per aliam manum continet cum hac clauſula: ita ſtatuit Ioannes ab-
bas. Idipſum inde etiam arguitur, quod in autumno eiusdem anni Con-
ſtantiæ egerit, dum exauctoratis tribus ſchiſmatis capitibus Angelo Cor-
rario, Petro de Luna, & Balthaſare Coſſa, Martinus V. in pontificem
an. 141 8. III. id. Nov. eligeretur: a quo- menſe ſequenti impetravit bul-
lam, qua pontifex roboravit omnes libertates & immunitates a praceden-
tibus Romanis pontificibus &f generalibus conciliis, ſive per privilegia, ſi-
ve indulgentias conceſſas & c. Alteram item ab eodem privilegiorum con-
firmationem an. 1424. obtinuit, veluti etiam an. 1414. a Sigismundo imp.
ac Ioannes I. a Ruperto Cæſare. Per turbas enim & rapacitatem huius fe-
culi opus cumprimis fuit protectione principum & poteſtatis utriusque,
eccleſiaſticæ nimirum & politicæ, datis paſſim protectoriis per concilia,
pontifices, eorumque legatos. Protectorium tale extat, excitatis quo-
que imperii electoribus, ducibus, marchionibus & comitibus vicinis,
nominatim marchione Badenſt, comitibus de Lupfen & Fürſtenberg, ac
urbibus Helvetiæ &c. an. 143 5. datum monaſterio S. Blaſii contra Ioan-
nem de Krenckingen, dickum de Wiſenburg (quod caſtrum an. 1438.
a Wernero de Stoufen obſeſſum captumque, a Blaſianis dirutum fuit)
per concilium Baſileenſe. Præſens huic adfuit Nicolaus abbas S. Blaſii,
Ioannis II. an. 1429. fucceſſor, legatione etiam Friderici III. Rom. regis
erfunctus an. 1444. ut palam fit ex graviſſimo ſermone, quem ex codi-
ce bibliothecæ Cæſ. edimus per ſocium ſuum ad Patres concili habito pro
tollendo ſchiſmate ex electione Felicis V. antipapæ, reſtituendaque Eu-
genii IV. P. obedientia.
MahRT. GERBERTI NIG. SILVA. T. II. Hh Præ-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0243