http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0244
8E N
242 HIST. NIGRE SILVE L. X.
Præſedit etiam idem Nicolaus S. Blaſii abbas cum Hartungo S. Petri,
Georgio S. 5Ægidii Norimbergæ, & Henrico Amorbacenſi abbatibus capi-
tulis provincialibus ordinis nofſtri Norimbergæ annis 1439. & 1441. apud
S. Egidium Norimbergæ celebratis, in quibus exhibita fuit cum aliis, &
dan plumbea bulla concilii Baſileenſis an. 1439. ſuper reformationem or-
dinis noſtri per provinciam Moguntinam & epiſcopatum Bambergenſem
edita; ſtatutum pariter fuit, ut in omnibus monaſteriis noſtris nondum
ſtrictius reformatis obſervetur, quilibet copiam ipſius habeat, & in quo-
libet monaſterio ſingulis angariis in capitulo quotidiano publice legatur,
ac per præſidentem, aut cui iuſſerit ipſe, in lingua vernacula fratribus
exponatur, ne prætextu ignorantiæ ſe valeat quisquam excuſare. A tem-
poribus porro concilii Conſtantienſis uſque ad annum 1524. habita ſunt
hæc capitula provinciæ Moguntinæ & Bambergenſis per unumquodque
triennium, locis tamen plerumque a monaſterio S. Blaſii nimium diſſitis;
unde paullatim ea accedere difficile fuit, & poſthabitum a multis, etiam
San-Blaſianis. Atque hinc in bulla Sixti IV. P. an. 1479. inter alios ab-
bates illa accedere negligentes San-Blaſianus quoque notatur.
Nuhus igitur ſeculo hoc XV. ex S. Blaſii abbatibus præſens huius-
modi capitulis adfuiſſe legitur poſt Nicolaum. Hic quantæ exiſtimatio-
nis auctoritatisque fuerit apud ſummas etiam poteſtates, vel inde elu-
ceſcit, quod Nicolaus V. P. Alberto Auſtriæ duci conceſſurus deno-
minationem viginti perſonarum ad canonicatus & beneficia eccleſiaſtica,
huius rei executionem ei commiſerit an. 1450. ut ex bulla, quam edi-
mus, cognoſcitur. Anno ſequente Nicolaus tit. S. Petri ad vincula S.
R. E. Cardinalis presbyter confirmationem privilegiorum, & alia indul-
ta iunctim edita dedit Nicolao abbati noſtro Moguntiæ die 23. & 25.
Nov. eiusdem an. 1451. Ipfe vero an. 1460. fatis cedens ſucceſſorem
adeptus eſt Petrum, nonniſi decem menſium abbatem.
Sub Chriſtophoro ex nobili familia de Grütt poſt Petrum an. 1461.
abbate, interceſſione apud Paulum II. P. interiecta, per Philippum Car-
dinalem eiusdem pontificis posnitentiarium cum monaſterii ſubditis an.
1467. per quadrageſimam & alios ieiuniorum dies diſpenſatum fuit in
lacticiniis, cum dictum monaſterium in vaſta ſolitudine, & in loco al-
to, infertili, nemoroſo & frigido, ubi propter frigora, & terræ altitu-
dinem nives per tres anni partes ſedent, ſituatum ſit, ac propterea ibi
vinum, oleum olivarum, granum & alii fructus uſui bumano neceſſarii
creſcere non poſſint, neque etiam piſces, nec dictum oleum olivarum tem-
Poribus quadrageſimæ ſine gravibus expenſis haberi valeat, dicti eνρο
nen-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0244