http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0250
248 HIST. NIGRE SILVE L. X.
Sscuvv nis ad eius reſtaurationem indulgentia, numquam tamen ſatis reſtitui res
XV. amplius ad illum ſtatum potuerunt: unde ab Alexandro V. P. an. 1492.
— — S. Blaſü monaſterio in præpoſituram conceſſum eſt. Felicius fuit Bero-
vienſis monialium conobii fatum, licet hoc etiam ſeculo XV. iterato in-
cendio conſumptum, annis nimirum 1443. & 1456. præpoſito tunc Hen-
rico de Reiſchach. Ex eadem nobili familia comparet Barbara de Reiſchach
magiſtra (Meiſterin) eiusdem parthenonis Berovienſis an. 149 5. proxime
vero antecedente 1494. Urſula de Schellenberg ſub abbate Georgio.
Præpoſitorum autem Berovienſium integram ſeriem hoc ſeculo habemus
inde a Diethelmo Blatter, cui anno 1407. Eglolfus Blarer ſucceſſit paul-
lo ante memoratus, poſtea abbas San-Gallenſis.
Duos denique Bürglenſis cellæ præpoſitos ex ectypis lapidum ſepul-
cralium, Conradum dictum Roth an. 1426. &] Andream Stehelin de
Stockburg an. 1492. mortuum, unaque imaginem tabernaculi ſeu con-
ditorii SS. Euchariſtiæ ex lapide, prout more veteri ad cornu Evan-
gelii in choro Bürglenſi noſtra adhuc memoria conſpicuum fuit, an.
a 1481. poſitum hic exhibemus. a)
Hirſangien/nre XXII. Refloruit hoc ſec. XV. celeberrimum olim Hirſaugienſe mo-
monaſterium. naſterium in utroque ſtatu, pedetentim tamen in temporalibus, ac iis-
dem veluti gradibus, quibus monaſticæ diſciplinæ vigor creviſſe viſus
eſt: vergente nihilominus ad finem ſeculo domeſticis ſimultatibus &
contentionibus interturbatus. Rem ſtrenue aggredi ac ſtudioſe pro vi-
ribus agere initio mox ſeculi cœpit Fridericus, in abbatem ipſo anno
ſeculari 1400. electus, qui, ſunt verba Trithemii ad eum annum, puer
ad ordinem veniens, ut illo tempore conſuetudo fuit, monaſtica diſciplina
& moribus utebatur inventis. Factus autem abbas confeſtim in alium vi-
rum mutatus At, & non ſolum temporalia prudenter, ſed etiam ſpiritua-
lia religioſius ordinaria poteſtate correxit. Quantum potuit opere & ſer-
mone utilem ſe curavit exbhibere paſtorem, & inordinatam ſubditorum
vitam libenter ad regularis obſervantiæ tramitem reduxiſſet. Eius nam-
que diebus reformatio illa Caſtellenſis in Bavaria ſumſit eordium, Nuam
ille cbaram habens, monachis ſuis perſuadere non potuit. Ordo enim to-
tus ubigque iacebat deformatus. Addit poſtea, quod vitam in ſe duxe-
rit
a) Supra portam præpoſituræ Bürglenſis viſuntur arma ſeun fentum marchionum Badenſium, in
quorum ditione eſt poſita. Tabernaculum ex lapide in choro ad cornu Evangelii. Statna Hi-
gnea cuiusdam epiſcopi vel abbatis mitrati ante tabernaculum poſita. Dein lapides quinque ſe-
pulorales, primus ita inſcribitur: auno Domini millefmo quadrigentgiuio vicgfimo ſexto obiit fra-
ter Cuonradus dictus Rot, præpgſitus huius loci. Alter ita: Auno Domini MoooοονιXN„rV. ipfa
die HKaſmi epi obiit religiofus in Criſto fratcer Andr eas Aehbelin de Nochburg. Religni tres ad
ſeculum ſequens pertinent.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0250