http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0253
SEC. XV. O. §. B. X. 2511
Fratribus rancorem omnem depoſuerunt. Hæc Trithemius, qui poſtea eum- Strcvrvu
dem Blaſium abbatem acerrimum ſiſtit privilegiorum ſui monaſterii de- XV.
fenſorem, quæ cuncta etiam interea a Maximiliano I. imp. an. 149 5. con.
firmari curavit, ſpeciatim quod afylum, poſtea laceſſitum & denuo vindi-
catum, attinet, ut apud Beſoldum legere eſt à). a) L. e. p. 377.
XXIII. Graves multiplieesque abbatibus Hirſaugienſibus interceſſere li- Congregatio-
tes cum cellis ſuis, quas tres ſec. XV. numerabant, Reichenbach, Roth, "is Hirſangi-
& Schönrein. Harum prima rebus pollens, auctaque egregie fuit hoc ſe. ulis celle.
culo, ut ex chartis eiusdem monaſterii palam fit, nomine quidem & au-
ctoritate Priorum plerumque conſcriptis. Sic in chartis huiusmodi Conra-
dus Stahler Prior occurrit ipſo anno ſeculari 1400. Nicolaus Vögelin an.
1412. 1414. Wolf Mayſer von Berg an. 1423. 1426. Hunc exiſtimo
fuiſſe Wolframum ſen Wolfonem, abbatem poſtea Hirſaugienſem, cuius
extat charta dotationis capellæ B. Mariæ V. in Horba, quæ fuerat mona-
ſterii Reichenbacenſis, ſic incipiens: Nos. Molfo dicus Maypſer divina
annuente gratia abbas monaſterii in Hirſau ord. &. Benedicti ſiti in diœceſi
Sirenſi, nec non gubernator ac proviſor generalis monaſterii eiusdem or-
dinis præconcetti, ſcilicet in Richenbach ſiti in diœceſi Conſtantienſi. Lo
frater Ioannes de Malmſehern Prior in anteſcripto monaſterio in Reichen-
bach. Inſuper nos Scultetus, magiſtri civium conſulesque in oppido Horwe &.
An. 1425. pro 60. florenis decimæ quædam vini in Horb, ibidemque
an. 1445. domus a Reichebacenſibus coemta, ac an. 1454. hypothecæ
inſtar prædium in Nideracheren, donec illud Georgius de Schauenburg
cum coninge Catharina de Sickingen reluerent, prout legere eſt in brevi
Reichenbacenſi hiſtoria b). Ibidem an. 1471. notatur Ioannes Maldins- bH)Iy Ruen cok.
heimer Prior a Bernardo Ottone Fridrich de Strasburg complura prædia er Nri e-
in Hugenbach ſolutis quadringentis quinquaginta florenis adquiſiſſe: rur- na. Z II.s.
ſus an. 1483. fratres mutuos 100. florenos, quos Præpofito & conventui 47.
omnium Sanctorum in Nigra ſilva conceſſerant, oppignorata quarta parte
decimarum vini in Capell in tuto collocaſſe, & Horbæ alias vini deci-
mas a lo. Struchler pro S5. fl. comparaſſe: quod obſervo, ut quod tunc
argenti, ſeu, ſi mavis, vini Horbenſis pretium fuerit, ſtatuas.
Accidit vero, ut ſub Wolframo hoc abbate iam an. 1432. uti narrat
Trithemius, Reichenbacenfes non requifito abbate Hirfaugienſi, quoch
præſumtum antea numquam fuerat, ex ſe alium Priorem eligerent, quem
quidem haud nominat Trithemius, Nicolaum Graeff. Res ad concilium
Baſileenſe fuit delata, extatque inſtrumentum procuratorium Reichenba-
cenfium monachorum ad idem concilium per fratrem Ioannem Horneck
Li 2 bbi-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0253