http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0254
252 HIST. NIGRE SILVE L. X.
Szcuruk ibidem conventualem an. 1436. quo res diiudicata eſt Baſileæ præſide
XV.
lIoanne in Rynau, ac ſententia definitiva pro abbate Wolframo lata, cu-
ius capita apud memoratum Trithemium ad an. 1432. leguntur. Poſtea
vero an. 1438. tractatum de ratiociniis dandis, arbitro loanne abbate
Selſenſi in ſuo monaſterio, itemque an. 1448. de reformatione a Rei-
chenbacenſibus ſuſcipienda eſt conventum. Notatur in charta an. 1443.
Ioannes Malinsheimer Prior in Richenbach, ac iterum cognominis Io.
Malinsheimer in chartis 1471. Hos inter an. 1454. loannes de Mun-
chingen, poſt hunc Stephanus Mollenkopf an. 1473. Henricus Guldin
Priores in Reichenbach occurrunt. Dum marchione de Baden & Ber-
nardo comite de Eberſtein agentibus Reichenbacenſes iterum Hirſaugien-
ſibus ſeſe opponerent, res an. 1473. iudicio Spirenſis epiſcopi pro Hir-
ſaugienſibus fuit deciſa, uti a Trithemio quoque eſt adnotatum.
Eodem anno Georgius de Ettenheimünſter, Reichenbacenſis Prior ab
abbate Hirſaugiæ anno præcedente conſtitutus, iuxta præſcriptam for-
mulam eidem abbati iuramentum depoſuit; atque annua ratiocinia abba-
ti perinde dederunt eius ſucceſſores Ioonnes de Wangen anno 1482.
Nicolaus de Erſing, Henricus de Stamheim, Ioannes Widel an. 1490.
Ioannes de Rott an. 1497. ad finem vergente XV. ſeculo Priores, ac
ſuperſunt quorumdam ratiocinia & ſcripta etiam iuramenta. Poſt me-
dium ſec. XV. Nicolaus Donis monachus Reichenbacenſis Cl. Ptolo-
mæum ex Græca in Latinum transtulit; quinque etiam chartas recen-
tioris geographiæ ab eo factas an. 1470. Leonardus Hol Ulmæ an. 1482.
ligno inciſas edidit poſt auctoris mortem an. 147r.
Ut refert Trithemius ad an. 1441. Godfridus præpoſitus in Rote, de
bpermiſſione & conſenſu Wolframi abbatis Hirſaugienſis, ad cuius iuris-
dictionem cœnobium ipſum ſine medio pertinet, ſempergue pertinuit a
prima fundatione ſua uſque in præſentem diem, prapoſituram ipſam reſig-
navit. Notatur cognominis Gottfridus præpoſitus Rothenſis, qui an.
1408. Friderico abbati Hirſaugiæ præpoſituram in acceptis referens fide-
litatem promittit, itemque Wilhelmus dapifer de Stetten an. 1441. ſeu
potius an. 1450. iuxta Trithemium per Wolframum abb. Hirſaug. poſt obi-
tum Gottfridi præpoſitus conſtitutus: qui paullo poſt in ſuperbiam elatus ab-
hatem ſuum cœpit contemnere, volebat enim ipſe, ſi potuiſſet, advocatiam
prapoſituræ, quam comites de Oettingen in feudum recipiunt, alienare pe-
nitus, & eis in perpetuam concedere proprietatem. Quod ut mox Wolf-
ramo abbati Hirſaugienſi certa relatione innotuit, omnes eorum conatus
impedivit. Couſpiraverant in unum comes & prapoſitus, alter cupiens
ade
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0254