http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0259
SEC. XV. O. §. B. X. 257
rvis monaſterii Wiblingenſis. Ibi namque Eraſmo Marſchalk Hierony- Szcurw
mus Hulzing an. 1447. in abbatia Alpirſpacenſi ſucceſſiſſe dicitur, er- XV.
rore ut videtur typographico; quum eo anno, imo antecedente iam =à
1446. Conradus abbas Alpirſpacenſis in charta notetur: in chartis vero
an. 1433. 1435. uſque ad an. 1443. Petrus Hagum ſeu Hauck abbas,
quem Cruſius aàa) Haggum appellat ad an. 1446. Occurrunt inde an. a) L. e. P. II.
1451. Volmarus, an. 1455. Andreas de Neunecke. An. 1456. iterum † VII. c⸗s.
Conradus abbas apud Beſoldum legitur in Fridericiana confirmatione
privilegiorum, quo tamen tempore ex ſententia Wiblingenſium Hiero-
nymus Hulzing monachus Wiblingenſis abbas fuerit Alpirſpaci. Sub
eo Victor Nigri monachus itidem Wiblingæ, Prior conventus Alpirſpa-
cenſis, & animarum paſtor vigilantiſſimus, ac zelo divino ſuccenſus
fructus haud contemnendos feciſſe, atque inſignia animarum lucra re-
portaſſe ibidem memoratur: digniſſimus proin habitus, qui poſt Hiero-
nymum diſciplinæ moderandæ habenas ſuſciperet, ex Priore monaſterii
electus pater, & abbas, mortuus an. 1475. Georgius eius per ſepten-
nium ſucceſſor obiit an. 1482. Alii Eraſmum an. 1471. Georgium
an. 1472. Hieronymum an. 1480. Gerardum an. 1494. memorant. Ge-
orgius &⁊ Hieronymus notantur in veteri necrologio Amptenhuſano, ille
ad 14. hic ad 19. Kal. Aprilis.
Hæc vero quomodo conciliari poſſunt cum chartis an. 1455 uſque
1468. in quibus occurrit Andreas de Neunecke abbas Alpirſpacenſis,
quem Cruſius b) ad an. 1460. controverſiam habuiſſe notat cum prio-b) Le. F. II.
riſſa parthenonis in oppido Oberndorf: paullo vero ante an. Domini?* II. o. 13.
1459. 18. Kal. Maii. obiiſſe dominum Gregorium, qui fuerit monaſte-
rii hufus ex primis reformatoribus abbas primus: de quo nihil uspiam
invenire licuit circa illa tempora. Trithemius in annal. Hirſaug. Bernardo
abbati Hirſaugiæ inter alia octo cœnobia réformata primo loco attribuit
Afpirſpacenſe, unioni Bursfeldenſi incorporatum, quod ipſo iam ack an.,
1416. atteſtante, in diœæceſi Conſtantienſi unicum fuerat reformatum
O. S. B. monaſterium. Eſt quidem Wiblingenſe pariter eiusdem dioece-
fis conobium, illud tamen, ut infra videbimus, Mellicenſi potius refor-
mationi vel Caſtellenſi addictum. Uti vero teſtatur P. Romanus Hay im
aſtro inextincto c), Alpirſpacenſe monaſterium an. 1482. in congregatio- )bag. 23
nem Barsfeldenſem eſt receptum, præſentatis per Hieronymum eiusdem
loci abbatem litteris promotorialibus Eberhardi comitis de Virtemberg.
De iſto abbate iam ſupra, quem Beſoldus in charta an. 1488. notat, qui
annus cum Wiblingenſium elencho citato minus convenit. Rem, prout
inveniri potuit, a nobis propoſitam diſcutiant alii.
MaRT. GERBERLI NIG. SINVA. T. II. KFE XXVIII.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0259